Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
II. A SZÉKESFEHÉRVÁRI KIRÁLYVÁLASZTÓ ORSZÁGGYŰLÉS. 1526. November.
24 SZÉKESFEHÉRVÁRI ORSZÁfííiYULÉS. tani apud Imperij Sacri Electores Principe« et Status , quam subditos nostros, atque alios hactenus promouerimus idque adliuc, sicut reipsa liquet, eogitemus : non parum mirari, quod talis dieta per dictos Wayuodam et Proceres instituta fuerit, cum Serenissima Domina Maria Hungarie et Bohemie. etc. Regina, Marchionissa Morauie , Soror nostra dilectissima , ac Spectabiiis et Magnificus syncere nobis dilectus Stephanus de Bathor Comes Palatínus regni Hungarie et Judex Comanorum, adliuc sint superstites , quorum altera Regina coronata , alter vero solus est, ad quem eiusmodi conuocatio et indictio ex offitio ac ab antiquo spectare dignoscitur , sine quorum interuentu et autoritate liec admissa sunt, qua potestate eis minime licebat uti. Posteaquam igitur eis denuo in memóriám redegerint et liquidauerint ius actionemque nostram , que nobis et Serenissime Domine et Consorti nostre dilectissime versus regnum illud unice competunt , vigore tractatuum , compactatorum et federum complurium initorum et conclusortmi, atque eius potissimum, quod Serenissima Conthoralis nostra prefata, Serenissimi quondam Ladislai Regis Hungarie et Bohemie etc. filia naturalis et legitima, ac Serenissimi olim Luclouici itidem Hungarie et Bohemie etc. Regis soror germana extiterit, adductisque alijs rationibus et respectibus euidentissimis simul ac validissimis, qui nos ad adeptionem regni istius raste mouent ; Eos nomine nostro prefato hortari et rogare debent, quod attentis liijs prenarratis , pro suo in uniuerse Christianitatis bonum tranqüillitatemque studio et amore , quem in nos et inclytam lianc Nationem germanicam liabent , neutiquam in hac dieta comparere , aut in ea, si que tractauerint vel concluserint, consentire , sed se potius ad Conuentum vulgo Rakutsch, per Serenissimam Dominam Reginam et Comitem Palatinum antedictos indictum et conscriptum , ac in Ciuitate Gomorre, ad diem diue Catharine proxime futurum, celebrandum, conferre velint ; Ad quem quidem Conuentum nos subinde Nuntios et Commissarios nostros mittemus , pleno suffultos mandato, qui tarn de iure nostro , quam alijs rebus et necessitatibus regno Uli ineumbentibus opportune tractabunt et preeipue de resistendo Turcarum tyranno prouisionem procurabunt, sicut eos et eorum quemlibet super hac petitione nostra