Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.

534 A NAGYSZOMisATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. interciperentur Blada et frumenta, que hostes et adversarij Maiestatis Sue conabantur per aquam deducere et asportare, et commodum uel lucrum, quod exinde proveuiret, castro Stri­gouiensi applicaretur, illudque ex eis eo melius sustentaretur. Si quid est autem, quod in hoc generaliter aut specialiter in regnicolarum incommodum aut gravamen demonstrari poterit, ad illud providendum ac rectificandum se Maiestas sua regia gratiose voluit offerre. Supplicationem comitatuum Gemer, Borsod, Zemlyen, Wywar et Heves Maiestas regia, ubi repro­ducta fuerit, gratiose revidebit, et in quibus adhuc habebunt diíficultates, gratiosam faciet expeditionem. Comittet etiam Maiestas Sua Francisco Horváth ,ne gen­tes suas in Bonis aliorum teneat, prout est petitum. Quoad nobiles duos in tractatu Pacis adhibendo, Maiestas regia sue petitionis clementer recordabitur. De ijs, qui Bona aliorum violenter occuparunt, Maiestas regia in presenti congregatione consultabit, an jure vel alia ratione in ijs sit in eos agendum, et superinde petit eorum consilium et opinionem. Super taxa floreni a Chernahoro imposita Maiestas regia oportune providebit, ne deinceps talis aut similis imposi­tio fiat. (Egykorú irat a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.) V. 1535. Október 25. Ferdinánd királynak Soprony városához intézett meghívólevele, a po­zsonyi országgyűlésre. Ferdinandus Diuina favente Clementia Romanorum, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex semper Augustus, Infans His­paniarum, Archi-Dux Austriae etc. Prudentes et Circumspecti Fideles nobis dilecti. Quamvis ad proxime preteritum Festum B. Francisci jusseramus con­venire Tyrnaviam tam Dominos Praelatos et Barones, quam

Next

/
Oldalképek
Tartalom