Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJ1BER. 529 ret modum Maiestas Regia, vt per hoc quoque fideles sui non gravabuntur; si enim aliquid solvendum erit, non per subditos Sue Maiestatis, sed partis adverse solvetur, vnde fideles Maiestatis Sue non damnum, sed commodum non parvum liabebunt. Item, duo nobiles tempore finalis conelusionis pacis, adliiberi poterunt. Item, Maiestas Regia excubias sive strasas Strigonij, medio servitorum suorum servare curabit. Item, Licet Maiestas Regia subsidio vnius íloreni, quod domini Maiestatj Sue offerunt, parvam admodum expeditionem facere potest, nihilominus optat Sua Maiestas, vt ad connumerandum illud non in festő Lucie, sed in proximo festő beati Martini episcopi et confessoris dicatores emittantur, vult hoc quoque Maiestas Sua, vt nobilitas in exolutione subsidij a dominis non dissentiat, sed unanimiter ad solutionem gentium Maiestatis Sue, vt eedem a spolijs et predationibus commodius prohiberi possint, exolvant. Quicquid autem vltra hoc in diéta futura pro bono publico et conservatione regni Offerent Sue Maiestatj, majores aget gratias fidelibus suis, et omni dementia sua refundere curabit. Item, Maiestas Sua contenta est tarn pro exolutione subsidij, quam celebratione conventus futurj ad dominos et comitatus literas suas regias simul et semel dare, vt cognoscant domini et regnicole Maiestatem Suam nihil aliud quam bonum publicum et conservationem, quietemque regni et fidelium suorum querere. Item, Maiestas Regia in conventu futuro vltra judices ordinarios sedem suam judiciariam prothonotario et assessoribus sedis pro celebratione debita judiciorum curabit reformare, medio quorum tam de bonis Hennyng, et Lypchey, quam domini Orzag et aliorum quorumcunque suis temporibus justiciam administrari facere curabit. (Eredetije a bécsi es. és kir. titkos levéltárban.) Magyar Országgyűlési Emlékek. I. 34