Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XVII. FERDINÁND KIRÁLY NAGYSZOMBATI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1535. Október-Deczember.
1535. OKTÓBER—DECZEJMBEK. 523 Maiestas Vestra Supplicacionem fidelium suorum comitatuum Gremer. Borsod, Zemlyen, Wvwar et Heves superioribus mensibus per Maiestatem Vestram dementer admissám, juxta suam graciosam oblacionem dignetur mature efectui mancipare. Preterea dignetur committere Francisco Horwath castellano de Zarwaskw, gentes suas ne alat amplius in bonis aliorum. Et quia tranquilitati publice omnibus ex equo gaudendum est, propterea dignetur Maiestas Vestra admittere duos ex ordine nobilium jn tractatus pacis; nolumus autem per hoc aliquo curiositatis vicio apud Maiestatem Vestram argui, vt scilicet secreta huiusmodi tractatus jntempestiue desideraremus ; sed quoniam, vt premisimus , publica ipsa tranquilitas ex equo ad omnes ordines pertinet; vellemus, vt et condicionis nostre, pro antiqua regni consuetudine,jn tractandis rebus publicis racio haberetur. Calamitates et miserias nostras jn conventu f'uturo Maiestati Vestre vberius coram declaraturi, supplicamus humillime : dignetur jnterea hanc justam et honestam supplicacionem fidelium suorum clementer admittere, et nos optata relacione remittere graciose. Külön mellékelt lapon: Maiestas Vestra dignetur eciam committere omnibus illis , qui bona fidelium, ejusdem Maiestatis Vestrfe, potencia mediante, et extra omnem juris processum, occupaverunt, ante dietam affuturam remittant. In comitatibus de Sáros et Sepes, dominus Cernohorsky, taxam vnius floreni in presenciarum colonis jmposuit; supplicant Maiestati Vestre humillime, ne jd fiat, providere graciose dignetur Kívül: Supplicacio Regni Hungáriáé Nobilium. Nobiles. (Egykorú irat a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.)