Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.

489 HORVÁT- KS TOTORSZÁíil GYŰLÉSEK. 1581 —1584. VI. 1538. Szeptember 25. Ferdinánd király válasza a horvátországi rendek felterjesztésére. Ferdinandus etc. Magnifici et egregij fideles dilecti. Perlate «unt ad nos litere vestre, date in ciuitate nostra Montisgrecensis in con­gregatione generali per vos sub festő natiuitatis beate Marie virginis celebrata, ex quibus abunde percepimus, que nobis de Johanne Comite Scepusiensi, regni nostrj Sclauonie dorn mos et fideles ad se, quocumque potest pacto, attrahere laborante, et de subsidio tali, quo eidem competenter et necessario re­sistere valeatis, vobis statim ordinando et mittendo scripsistis. Quod autem obstare modo aut inhibere Johanni debeamus, ne illos ad se trahat et alliciat, aut ita vicissim aduersus eum agamus, quo minus aut penitus íIli non liceat ea facere, que facit, non vsque adeo paci perpetue per nos cum jmperatore Turcorum suscepte, quam et ipse Johannes, vti manifestum est acceptavit, congruere visum est, prout ex relacione oratorum nostrorum ab eodem jmperatore ad nos cum bono et optato re­sponso reversorum accepirnus. Non est enim, quod nequeamus illi, quo opus esset pacto, resistere, nec minus est, quod vobis, vti fidelibus nostris, ope et defensione vestra laborantibus subuenire nolimus; sed hoc est, quam a majoribus nostris accepirnus, fidei (vel etiam hosti) date et recepte religio, vt pacem priores violare aut negligenter obseruare nolimus. Id, quod et Johannj pro sui jurisiurandi erga prefatum imperatorem facti debito, facere conuenit; sed si ab jniurijs et violentijs vobis et ce­teris fidelibus nostris jam amplius jnferendis abstinere et ces­sare nolit, et latius, quod tamen non speramus, in ijs progres­sus fuerit, eo , vti scribitis, animo, obuia queque castra ex­pugnandj et occupandj : nos cause nostre, simul et vestre, decesse non valentes, ea quoque faciemus, que pro inhibendo et quasi reprimendo illius conatu tam violento et temerario necessaria et oportuna videbuntur; et ne quid in hac etiam

Next

/
Oldalképek
Tartalom