Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XVI. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK.1531-1534.

HORVÁT- ÉS TOTORSZÁGf GYŰLÉSEK. 1531. —1534. 487 que fidelibus nostris ea, quae ex instructione nostra tibi missa accipies, proponere et exequi debeas, prout rem totam ab eo­dem magiiifico T. plenius intelliges. Datum Viennae Austriae, anno MDXXXUL (Közli Pray. Annales. V. 263. 1.) V. 1533. Június 24. Jelentések a zágrábi gyűlés lefolyásáról. Ex literis Petri Keglevich et aliorum regni Croatie et Sclavonie dominorum ac nobilium. In proxima congregatione, quam idem Petrus de mandato Maiestatis vestre Zágrábié, in festő beati Johannis Baptiste proxime elapso, habuit, lecte fuerunt litere Maiestatis Vestre, quibus continebatur Maiestatem Vestram jntellexisse, quod dominus episcopus Segniensis, accepto a Maiestate Vestra mandato, omnes regnorum predictorum jncolas fideles in fide Maiestatis Vestre retinendi, infideles autem ad illám pro posse suo adducendj, plane contrarium egisset; atque j deo mentem Maiestatis Vestre esse, vt ipsi domini et nobiles privato no­mine Maiestatem Vestram in verbo veritatis edocerent: an ita, vei aliter res habeat. Lectis itaque literis, episcopus ille ab omnibus ibidem congregatis et presentibus publice quesivit : an eis vei alicui eorum constaret, quod ita, vt ad Maiestatem Vestram delatum erat, fecisset; assurrexit comes Stephanus de Blagay dicens: ego nolo nec penes te nec penes alium faterj. Submonuit itaque episcopus Petrum, vt et ipse Petrus vellet hoc jdem ab eis inquirere; quo sic per eum facto, si­luerunt omnes silentio prolongato; subinde vero quidam Geor­gius Pysach judex nobilium comitatus Zagrabiensis dixit: domine episcope ego nullum inconveniens scio ele doinina­tione Vestra, et ista juxta fidelitatem suam Petrus Keglewich seribit ad Maiestatem Vestram.

Next

/
Oldalképek
Tartalom