Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIV. FERDINÁND KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1532. Apríl 2.

454 KERUINÁND KIRÁLY POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSE Regiam, neque vires eius aliquas venturas cognouissent, omni spe, quam inpresens conceperant, deposita, domi se coutinue­rant, ut se suaque tum ab liostibus tum ab hiis, qui Maiestatis Regiae utuntur stipendio, qui maleficiis et omne genere vexa­cionum per hos annos Regnum Hungáriáé magis quam hosti­liter depopulantur, utcunque tueri possent. Quod Dominaciones Yestrae nos bene sperare iubent, et ad constantiam hortantur, testes sunt nostrae erga Maiestatem Regiam fidei et perseuerantiae calamitates infinitae, quas in hunc usque diem tolleramus. Et eo iam deducta res est, ut plerique nostrum ammisso patrimonio, bonisque eonsumptis ac perditis, vix habeant unde in diem victitent. Praeterita tamen libenter, quantum in nobis est, daremus obliuioni. Sed timemus, ne dum toti a Maiestatis Regiae Domini nostri cle­mentissimi benigna pollicitacione pendemus, nullum interim ab ea, quod quidem prodesse nobis possit, habentes auxilium, lioc poximo Thurcarum aduentu ita prorsus obruamur, ut nec Maiestati suae amplius, nec Patriae, nec Christianitati possi­mus inseruire. Si Maiestas Regia ad defensionem nostram totis viribus incumberet, certe iampriaem extitissent aliqua indicia, nulla autem sunt. Nam cum undique afferatur fore, ut Thurcarum Caesar Regnum hoc sit inuasurus, nullum interim Regiae Maiestatis apparatum quisquam sentire potest. Thurcae nun­quam , quod sciamus , inuaserunt Regnum aliquod, ubi ad resistendum paratos viderunt hostes. Id quum Regiae Maie­stati compertum sit, si seruare hoc Regnum cogitat, profecto praemittendae aliquae fuerunt copiae , ostendendi apparatus, quibus Hungaros omnes in suam trahere poterat obedientiam et hostibus animos adimere. Id nisi adhuc fecerit. Hungáriám procul dubio est ammissura. Regnum hoc, ut Dominacionibus vestris aperte indicemus, neque literis deinceps , neque lega­cionibus, neque liberalissimis poilicitacionibus, sed re ipsa et armis seruari ac defendi poterit. Credimus, speramus omnia, quae nobis promittuntur; sed nihil nobis hec tanta confiden­tia adhuc profuit, vel imposterum est profutura, nisi rem ipsam iam iam liceat experiri. Maiestatem Regiam Dominum nostrum clementissimum et antea saepius admonuimus, et nunc per

Next

/
Oldalképek
Tartalom