Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

424 A BERENHiDAI GYŰLÉS. 1532. 424 turcis defendendam pertineret. Vestris quoque cladibus haud minus doluimus quam nostris, quae mox (ut audire potuistis) acerbissimae subsecutae sunt; quas tarnen et omnem iniuriam deo condonantes, priuatis calamitatibus et offensionibus posthabitis, ad publica vulnera sananda nos conuertimus, omnia posthabentes defensioni Sanctae Religionis et uniuer­sali utilitati. Vos quoque decet filii, vestraeque virtuti ac vetustae gloriae conuenit, nec praeteritis cladibus valde com­moueri, nec futura valde formidare. Illis enim pro Cristiana fortitudine laetari potius quam dolere, futuris autem minus angi debetis, stante praecipue hac Cristianorum principum concordia, qua sane durante non tam nobis a hoste, quam í Iii a nobis timendum sit. Quod si omnia in adúersum caderent, quae casura (auxiliante domino) non timemus, retinencla est vobis maiorum vestrorum erga suos reges fides et deuotio, con­stanter et sanctissimae religionis a dei ore susceptae et tot saeculis a vobis defensae, pro ea si casus tulerit semel morien­dum, per quam in aeternum viuimus; nihil committendum, quod vestra ac maiorum vestrorum laude et pietate indignum sit. Et quum (ut ait Apostolus) füleli cum infidele, Cristo cum belial, luci cum tenebris nulla potest esse consociatio, id vos fratres ac filii monemus, ac per communem deum rogamus , ut vos seduci non patiamini, ac subdolis hostium consiliis, vel f'allacibus promissis confidere nolitis; si quae etiam illi sua­serint, aut benigne quoque obtulerint, his venenum subesse credatis, et si dubium hoc vobis est, Cristianas prouincias illis subiectas aut deditas, vel fidem eorum sequutas interro­gate. Nihil enim nisi foedum se pati seruitium, et intolerabilis jugum seruitutis sufferre respondeatur. Sed haec a nostra potius cura et sollicitudine paterni in vos amoris profecta dictaque sint, quam quod unquarn de proceribus Hungaro­rum suspicemur, ut se turcis, Dei, et suis, omniumque Cristia­norum hostibus, quauis ratione adiungant; quos sciant nihil magis, quam Cristianorum sanguinem sitire, vastitatem Cristianarum Regionum, nobilitatis extinctionem, abductionem virginum, Templorum ac religionis nostrae foedationem desi­derare, Quosque vestri maiores multum minoribus ipsi copiis totiens profligarunt: his vos, ut ullo modo subiici posse ere-

Next

/
Oldalképek
Tartalom