Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

« 382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 417 nostri írustra cecidere. Nihilominus cum animadvertamus, deinceps quoque non esse aliani viam conservandi Regni, nisi ut in unum conyenire, et domesticas contentiones deponere, et communiter de salute Patriae, si prorsus usque ad inter­necionem perire nolumus, tractare , et concludere debeamus. Decrevimus itaque nullis nostris laboribus, et expensis par­cendo, omnes modos tentare, quo jam tandem hoc sanctum propositum, et consilium nostrum effectum sortiatur deside- ­ratum; indiximus aliam Diaetam universalem pro Festő B. Gregorii Papae proxime affuturo , in Berinliida, in Comitatu Yesprimiensi celebrandam, ad quod nostra extrema necessitas, et ultimum periculum adegit; quoniam videmus nos undique derelictos, et neminem esse, qui nos congreget. Ad quem diem, et locuin omnes Dominos Praelatos, et Nobiles, Baro­nesque, ac omnes Ordines hujus Regni invitavimus. Misimus etiam Oratores ad utrosque Serenissimos Reges , supplicantes Majestatibus Suis, ut etiam Suae Majestates ad dictum Con­ventum die, et loco in praescriptis celebrandum, speciales Oratores suos mittere, ac per eos modum, et rationem con­servandi Regni, et Libertates nostras, non verbis, sed f'actis, hisque manifestis, et praesentaneis, Nobis declarare dignentur. Admonuimus per eosdem Oratores nostros Suas Majestates, quod quicuuque eorum Regnum defendere poterit, et nos in Libertatibus conservare voluerit, illi inhaerebimus , et illi soli serviemus. Igitur rogamus, oramus , atque obtestamur etiam Dominationes Vestras, in quantum Fidem Christianam, Pátriám hanc nostram dulcissimam et communem, ac Uxores, et Liberos vestros, vitamque omnium caram habebitis, velint in dicto Conventu die, et loco praescriptis celebrando per singula Capita interesse, ubi nos omnes, qui hic fuimus, compromisi­mus adesse, quod etiam Dominationes Vestras, quibus hoc Regnum aeque, ac Nobis charum est, facturas 11021 dubitamus. Poterunt autem Dominationes Vestrae libere, et secure venire, et ibi tandem quid cuilibet visum fuerit sentire, et facere, nemine cogente, et rursus ad propria, vel quo voluerint, redire; ad quae omnia, et singula observanda Dominationes Vestras, et omnes alios ad fidem nostram assecuramus, quod etiam nos a Dominationibus Vestris expectamus, easdemque feliciter Magyar Országgyűlési Emiékok. I. 27

Next

/
Oldalképek
Tartalom