Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
382 A KENESEI GYŰLÉS. 1532.' 414 venientes, vidimus, qui illuc eonuenerant, fuisse pociorem partém fideles. Maiestatis vestre, et niehil aliud egisse, nisi vt modum inveniant, quo in hoc Regno permanere et defendi possent; itaque missi sunt Oratores ad Maiestatem Yestram, cum instructione, simul eciam Cesarem eiusdem fratrem, Suplicatum, cuius Summa est hec : vt Maiestates Vestre post tam longam diuturnamque expectacionem, defensionem et conseruacionem patrie huius, non literis, non inani spe, sed re ipsa prestent, comprobentque, quam si prestare potuerint ad vnum omnes, quotquot eeianí hactenus Joannem recognouerint, in partém Maiestatis Vestre consencient. In primo autem die conuentus allate sunt litere a Laskone omnibus, qui Conuentui interfuere sonantes, penes quas miserat Exemplum eciam literarum, quas in itinere a Oesarea et a Maiestate vestra sibi missas accepisset; literarum autem suarum continentia in Summa hec erat: Quod ipse nunc de Curia Maiestatis vestre veniret, vbi certo cognouisset, Eam in toto mundo preter Cesaream Maiestatem fratrem suum nulluni habere rerum suarum refugium, defensionemque, Et quod Cesar eciam ipse, opitulari rebus Maiestatis Vestre minus posset, Eo quod delphiiius, filius Regis Gallorum, volens patris captiuitatem vlcisci, Anna ingencia contra Cesarem in tota i.talia et alijs prouincijs pararet, totque alie eure ingruissent Cesari, qui illis eciam intendendis vix sufficeret, tantum abest, vt Maiestatis Vestre, fratris sui, negocium posset promouere, Propterea et Cesar et Maiestas Vestra pacem cum Joanne suscipere parati essent, condiciones tarnen oblate minus illi placerent, quas nec domino suo Joanni suscipiendas suaderet; essent enim tales, que seruari vix possent ; proinde Eum Summopere, maximisque promissis Et Cesarea et Maiestas Vestra rogassent inducendum dominum suum, quod certos oratores Bauariam mitteret, de pace cum Joanne conficienda tractaturos, antequam Ceserea Maiestas alijque principes ad futurum Imperialem conuentum conuenirent; aliud quoque hoc ingens negocium nunc Maiestati vestre contigisset, Quod ipsam principes Imperij pro Rege Romanorum recognoscere, tenereque nollent, nec concessuros Maiestatem vestram de cetero titulo illo vti; Nam non a principibus esset Romanorum Rex Maiestas vestra