Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.
382 A kENESEI GYŰLÉS. 1532.' 435 315 sit eins adhuc opinionis et sententie, super hac eadem concordia inter nos agendi et tractandj, Ne si secus fieri contingat, Maiestas sua Cesarea se per lioc quasi delusam, manusque sibi eonstrictas esse videat, Quod quanta consyderatione indigeat, ne quid contra priora per eos attentetur, vel ipsis Jam satis esse perspectum ; Nobisque ideo plane persuasum habebimus, eos habito honoris et sublimitatis sue Cesaree Maiestatis respectu, ceterisque mature perpensis, que merito in rebus ijs tarn arduis sunt perpendenda, ituros ad meliora, et sic omnia at- » temperaturos, vt et Cesaree, nostreque maiestati, et imprimis toti Christianitati nihil aduersi per hoc sit expectandum. De nuntijs vero ad eandem Cesaream Maiestatem et nos mittendis, si conclusum fuerit, prefati Consiliarij nostri preeipuam in eo curam habeant, vt persone tales ex nostris et waywodanis eligantur, que sint modeste et honeste, et precipue, ne qui sumantur ex waywodanis temerarij vel procaces, sed idonej et bene morati, et vt commissio, quam habebunt, sit moderata et condecens, in nullo prorsus offensiua ; idque nisi fiat nostri refutent onus collegij et profectionem, donec alios ex sententia sibi obtigisse videant. Neque ab re futurum est, si quoque curent ex vtraque parte, Nuntios ad Johannem mitti, qui hominem admoneant, ad faciendam nobiscum concordiam. Oratores item Sanetissimi domini nostri et maiestatis Cesaree eidem Conuentuj Interfuturos ijdem Consiliarij et Commissarij nostri audiant, de rebus istis, pro honore vtriusque domini sui pariter et nostro, singula necessario conferant, et mutuam inter se intelligentiam habere non omittant. Et si que sunt alia, tractationi presenti accommoda et eongrua, suborirentur, presertim si cum honore et commodo nostro sit futurum, eisdem Consiliarijs et omnibus nostris, liberum sit ijs etiam pro dignitate et commoditate nostra procedere, eaque agere, tractare, moderarj temperare, ac in bonum finem omnia tandem dirigere, Sicut eos pro singularj sua in nos fide et affectione omnino facturos esse nobis pollicemur. Nostram In eo expressam et seriosam executuri voluntatem. Datum Inspruc nona decembris 1531. (Eredeti foglalmazata a bécsi cs. ós kir. titkos levéltárban.) Magyar Országgyűlési Emlékek. I. 26