Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

370 A VESZPRÉMI GYŰLÉS. 1531. 379 regis discurrit omnes et deambulauit, tara dominos, quam eciam proceres alios et nobiles tam in hungaria, quam scla­uonia; quidquid potuit facere pro cominodo domini .siti í'ecit, ut ad conuencionem albensem multos conuocaret. Postquam tameu et illic congregacio Albensis fuerit executa, et ad quem íiiiem expedita, et quidquid exinde intellexero, omnia et singula dominacioni vestre magnifiee siímificabo. O O Habuit eciam et dominus magniíicus valentinus thewrek unum quendam seruitorem suum hic Wesprimii, qui ut vidit conuencionem nullám esse futuram, et celebraturam, recessit ad dominum suum. Quod Conuentus albensis sit certus, Stanislaus literátus, qui ad presens preposituram albensem gubernat, vocabat com­mouebatque dominoscapitular es Wesprimienses, ut duos ex ipsis in ipsam conuencionem eligerent albensem, non tamen eosnos dimisimus, quamuis vocabat eos sub pena damni grauissimi; et inde creditur, quod illa conuencio omnino futura est. Venerat eciam huc quidam Magister Matheus, Canonicus albensis, qui per vestram magnificenciam captus fűit, qui dicit, dicunt alii eciam, quod albe omnia hospicia essent distributa dominis Johannistis; dicit eciam, quod vellent celebrare quan­dam conuencionem specialem usque ad quindecim dies dura­turam. Hanc autem conuencionem albensem per Johann em regem cluabus de causis et racionibus celebrari dicunt, ut ego intelligo, quam causam dicunt aliqui esse, quod quicquid per homines electos amborum principum in Wysegrad concludere­tur, illic albe coram omnibus manifeste cleclararent; aliamvero causam alii dicunt hanc fuisse, quod Johannes rex voluisset fa­cere albensem dietam in contrarium conuentus Wesprimiensis, ita ut si eciam in ipsa conuencione Wesprimiensi aliquid fieri debuisset, omnino ipse eo animo fűit, ut interturbaret. Harum enim racionum qualiscumque fuerit, solus seit, mihi ita decla­ratum est. Dicunt eciam, quod et petrus Erdewdi exiuisset de Scla­uonia, et volebat ad hanc dietam Wesprimiensem venire; dicunt eciam aliqui, quod non huc, sed ad albam regalem ire vellet; quidcumque fuerit intelligemus. et eidem vestre mag­nilicencie significabo.

Next

/
Oldalképek
Tartalom