Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XIII. A BÉLAVÁRI, VESZPRÉMI, SZÉKESFEHÉRVÁRI, ZÁKÁNYI, KENESEI ÉS BERENHIDAI GYŰLÉSEK. 1531. és 1532-ben.

370 A VESZPRÉMI GYŰLÉS. 1531. 373 bonam, uti semper habuinius, curam geremus, vosque tanquam fideles nostros, et bonos subditos, quocunque res cadat, nihil deseremus. Yos ideo requirentes omni studio, ut in solita hac vestra in nos fide, et fidelitate infracto animo persistere , et quocunque easu res terminetur, vos ita erga nos, et hoc Reg­num nostrum exhibere velitis, sicut nostra in vos gratia, et pietas exigit, vestraeque in nos observantiae, et debito congruit, vosque etiam haud dubie facturos esse confidimus, quod erga vos singulari dementia nostra recognoscemus. Si vero con­tingat easdem inducias concludi, et absolvi, nostra seriosa, pariter et omnimoda voluntas est, ut Diaetam, seu Congre­gationem generalem ad diem Ascensionis Domini proxime in Yeszprimio celebrandam tanquam inutilem, et nihil amplius necessariam sive per vos, sive per homines vestros nequaquam visitetis; sed eisdem induciis sic initis, et conclusis vos erga partém adversam conformetis, et huic voluntati nostrae acquies­catis, secus minimé facturi. Datum in Arce nostra Pragae die 20. Mensis Április Anno Domini MDXXXI. Regnorum nostrorum Romani primo, aliorum vero quinto. Ferdinandus. Kívül: PrucLentibus et Circumspectis Magistro Civium , Judici, Juratis, caeterisque Civibus Civitatis nostrae Cassoviensis , Fidelibus nobis sincere dilectis. (Kiadta Kovachich. Supplementum ad Vestigia Comitiorum. III. 141. 1.) Y. 1531. April 27. Ferdinánd király rendelete, melyben az ország rendeit a veszprémi gyű­lésen való megjelenéstől eltiltja. Ferdinandus, Divina favente dementia Romanorum Hex semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex, Infans Hispaniarum Archidux Austriae, Dux Burgundiáé etc. Marcliio Moraviae etc. Comes Tyrolis etc. Fidelibus nos­tris, universis et singulis Dominis Praelatis, Baronibus, Egre­giis Nobilibus, caeterisque cuiuscunque status, et conditionis

Next

/
Oldalképek
Tartalom