Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.
306 HORVÁT- kS TÓTORSZÁgI GYŰLÉSEK. 1530. íicus dominus Cristophorus Comes de Brinyo, nescitur quo motiuo ductus, ad bona et possessiones Egregij Georgij Zymych, vnius videlicet fratris ipsorum Nobilium irruens ibique nusquam iuste et indebite, ac preter omnem viam Juris, eadem bona et possessiones eiusdem Georgij depredari fecit. Quod autem maius est, ipse Comes, sic in medio ipsorum Nobilium dominia liabens, ex eisdem dominijs suis ad Castrum Turcorum vodvoynya vocatum, per Jobagiones suos Triticum, Milium, vina et alia omnia victualia necessaria importáré permittit. Quod omnino vergit in detrimentum et periculum ipsorum Nobilium et tocius illius Regni Maiestatis vestre. Supplicant igitur ipsi Nobiles, dignetur Maiestas vestra coinmittere dominis Banis suis, vt ipsi prefatum Comitem a talibus inferendis et committendis coerceant, de dampnisque et Iniurijs ipsi Georgio per eum illatis satisfactioem condignam impendant. Az irat élén: Status Croatie. Prage. 24. Februarii 1530. (Egykorú másolata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.) III. 1530. Marczius 8. Ferdinánd király válaszirata a horvátországi rendel: felterjesztésére. Sacra Regia Maiestas Hungarie et Bohemie gratiose intellexit petita vniuersitatis nobilium et procerum regni sui Croatie, atque etiam damna et pericula, que eidem ab Internis et externis liostibus Imminere demonstrant. Ad que maiestas sua respondet, Quod habito respectu ad ea, qué communi regnorum suorum et Christianitatis malo ab hostibus formidantur et expectantur, apud Sanctissimum dominum nostrum, Sacramque Cesaream et Catholicam Maiestatem, ipsius regie maiestatis suasu et monitis ab hispania euocatum, et apud ipsos Imperij Electores" Principes et Status, nec non regni Bohemie, Moravie, Slesie, et reliquarum prouintiarum suarum Incolas et subditos Jampridem Instando laborauerit, ac adhuc