Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.

298 HORVÁT- É S TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530. 302 perdere, Bonaque et animas nostras conantur, possiinus de­fendere, Sanguinemque nostrum pro Deo et fide Catholica, simul et animas effundere valeamus. Omnis enim ex vobis qui id feeerit, Dei et hominum, Principumque Cliristianorum Amicus, qui vero contra fecerit, notorius hostis erit. Non credant vestre Dominaciones falsis Prophetis, sed cauete a fermentatis. Si enim vestre Dominaciones paganismo adhe­serint, nec libertate, neque -Regno gaudebunt, sed quemad­modum et cetera Regna, Regnicolasque suos, sic et vestras Dominaciones in perpetuam seruitutem Thurcus ipse rediget. Considerent vestre Dominaciones, quomodo Regnum sibi sub­iectum in fide et libertate teneat; Si vestre Dominaciones considerauerint, certe vnicum non reperient. Si vestre Domi­naciones Thurco adhererent, tria amitterent: fidem, Regnum et libertatem. Quod si Christianitas perierit, nonne laudabilius est vestras Dominaciones penes fidem Catholicam sanguinem simul et animas fundere, quam a Thurco talia pati. Yaleant vestre Dominaciones fideles. Ex castro nostro Nemethwywar feria IUI. in profesto beatorum fabiani et Sebastiani Marti­rum. Anno domini MDXXX. Franciscus de Bathyan Comes Comitatus Castri ferrei ac Regnorum Dalmatie, Croatie et Sclauonie Banus. Kívül: Vniuersitati Dominorum et Nobilium Regni Sclauonie. (Egykorú másolata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.) II. 1530. Február. A horvátországi rendek felterjesztése Ferdinánd királyhoz. Sacra Regia Maiestas. Eiusdem Sacre Maiestatis vestre fideles vniuersitas Nobilium et procerum Regni Maiestatis vestre Croatie imprimis fideles eorum seruitia humilime comendant Sacre Maiestati vestre, deinde humiliter suppli-

Next

/
Oldalképek
Tartalom