Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1530-ban.

329 ERDÉLYI GYŰLÉSEK. 1530. additurj ; que omnia non in alium finem fiunt, quam vt vestra ex ijs liberatio tempestiva sequatur, quam tanto Semper studio facere conati sumus, quanto vos illius desyderio et exspecta­tione teuerj potueritis. Quare cum de nostro succursu amodo nihil vos anxios efficere debeat, nosque videatis vestri causa nihil non subire et efficere, et ijs etiam ampliora submittere velle ; in ea, quam immota mente hucusque servastis fide et constantia, nunquam satis laudata, persistere, neque animum vestrum simili merőre et angore amplius afficere velitis, sed In tuenda vestra et patrie vestre salute et Incolumitate ad hoc vsque tenipus durare, et nostri ac regni, quin potius sancte fidei et totius Reipublice Christiane gratia ea per pauco illo, quod In liberatione vestra Intercedet, Intervallo, perferre, vestramque laudem et glóriám, Jam toti etiam orbi notam, adaugere et accumulare non desinatis. Quod et nos erga vos et vestrum quemlibet, pro sua cuiusque meritorum et beneactorum ratione, perhenni gratia et beneficentia nostra compensabimus et recognoscemus. Datum Auguste, 21. Septembris. 1530. (Eredeti fogalmazata a bécsi cs. és kir. titkos levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom