Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

XI. A POZSONYI RÉSZLEGES GYŰLÉS. 1580. Május 8.

278 A I'OZSONY! RÉSZLEGES GYŰLÉS. germaniam ad agendos conuentus accedere. Sciunt preter Cesarem esse neminem, qui his principibus et populo possit expedicionem in Turcas persuadere; si infeetis, aut, vt plerum que fieri sólet, in aliud tempus dilatis rebus, discessum fuerit, cadent omnes ab ea spe, quam hactenus de cesarea et vestra Maiestate conceptam habebant. Enitatur itaque Maiestas vestra, suplicamus totis viri­bus, vt nostre ae vniuersorum Christianorum expectacioni űat satis; alioqui nulla erit amplius salutis spes, Et Maiesta­tes vestre, que nunc hostibus formidini sunt, erunt postea (quod deus auertat) contemptui. Sparsus est rumor in hunga­ria, sicuti nos existimamus hostium artificio compositus, na­ciones vicinas, germanos presertim ac Boemos, maximo quo poterunt numero in Regnum illud facturos impetum, non vt Maiestati vestre gratifieentur, Sed vt in hungaros, tamquam in Turcas, sine vllo discrimine seuiant; quod licet nobis pene videatur increclibile, propterea, quod eciam si huiusmodi tan­quam conspiracio facta esset in nostram perniciem, Maiestas tamen vestra, pro sua prudencia, ne id fieri posset, prospiceret et caueret; nec ita profecto sumus meritj de his atque alijs christianis, qui hactenus nostro laboré et periculis sunt inco­lumes, ut lianc nobis referrent gratiam. Quod si certo sic futu­rum existimaremus, curandum nobis esset, ne ad ceteras nos­tras calamitates hec quoque possent accedere. Serenissime Rex, fideles Maiestatis vestre de his omnibus responsum expectant graciosum et vltimum, nec responsum tantum, Sed remedia quoque tot módis violate ac sublate liber­tatis, Item liberacionem et defensionem Regni, que si pre­stare Maiestas vestra non posset, Suplicamus humillime, dig­netur pro sua clemencia aperte significare, vt liceat nobis, antequam omnes intereamus, aliquas inuenire raciones, quibus vtcunque incolumitatem nostram prorogare, et quoad fieri possit, futura pericula possimus auertere. Et quoniam Regnum hungarie huiusmodi est, vt cum ob amplitudinem suam, tum ob hostium vicinitatem, semper suo Rege, et quidem presente, eciam quietis temporibus indigue­rit; Nos deo optimo gracias agimus, quod maiestas vestra tot Regnis ac prouincijs imperat, Narn alioqui ]ion satis videmusi

Next

/
Oldalképek
Tartalom