Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

X. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1530. Február 14.

258 .TÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. m. 1530. Október 6. János királynak Vas megyéhez intézett meghívólevele, a budai ország­gyűlésre. Joannes etc. Universitati Nobilium Comitatus castri ferrei salutem et gratiam. Optime videtis, in quantis periculis omnes illi, inter quos inimici nostri versantur, existant. Caesaris enim potentissimi voluntas est, ut non solum illos, qui nobis obedientes non sunt, sed etiam bona, et subditos eorum castiget, ac omni supplicio afficiat, sicuti ex proximo Mehmet Beg Sanzaclii Samandriae adyentu intelligere potui­stis. Quin omnino ejus est animi. ut si a solita insolentia inimici nostri non destiterint, omnibus viribus primo quoque tempore exeat, et ubique eos, et loca, ubi versantur, ferro et flammis, sicuti partes superiores, puniat. Quare Fidelitates vestras pro Deo hortamur, ac eisdem nihil ominus firmissime committimus et mandamus, ut consideratis periculis, quae vobis imminent, ne inimicos audiatis, neve eis in medio vestrum locum detis, sed universi contra eos insurgatis, et nobis, et fidelibus nostris adhaereatis. Alioqui si adliuc ini­micos nostros audiendos putabitis , et inter vos , eosdem , ut hactenus, versari permiseritis, testamur Deum omnipotentem, non nostra culpa, sed vestra temeritate ac pervicacia, omne periculum vobis eventurum. Illud etiam committimus vobis, ut ad festum Omnium Sanctorum proxime venturum, aut omnes per singula capita ad nos veniutis, aut aliquos electos, et speciales a vobis plena auctoritate liuc mittatis. Yolumus enim omnino intelligere , qui nobis fideles, et qui infideles sint. Secus igitur non facturi. Datum Budae féri a quinta pro­xima post Festum B. Francisci Confessoris. Anno Domini 1530. Joannes Rex. (Kiadta: Tray. Epistolae Procorum. 1. 358. 1.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom