Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.
218 ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 227 dentes et Circumspectos Nobiles fideles nobis dilectos, Vniuersitatem Nobilium Siculorum et Baxonum regni nostri Transsylvaniensis nomine nostro agere et tractare debent. Inprimis deciarabunt eisdem singularem nostram, qua eos complectimur, gratiam et fauorem. Deinde vero exponent eis, quod cum aliquoties petierint a nobis sibi gentes in subsidium eorundem contra Turcos et Johann em Scepusiensem eiusque complices mitti, quamuis sepius cogitauerimus et studuerimus iílas ad eos destinare, nobis tamen hucusque propter varia impedimenta non licuisse. Cum autem ab eo, destinandi scilicet ad eos subsidij desiderio, necdum refriguerit mens nostra, que nos cessare non sinit ab ijs, quibus ipsi ab hoste tam Interno quam externo reddi possent securj, et subinde cum expugnatio oppidi Trinciniensis a nostris facta per dej elemen ti am paueis ante diebus feliciter cesserit, nec minus speremus in deum solita sua pietate rebus nostris patrocinantem, oppugnationem arcis quoque Trinciniensis breuj prospere successuram, qua bene gesta, relictoque rerum in illis partibus ordine bono, deliberauerimus, omnem eum exercitum, quem apud Trincinium prefatum habuimus, ad numerum quatuor millium plus minus hominum, adpredictum regnum nostrum pro subsidio et auxilio eiusdem Incolis et subditis, tam contra Turcos, quam Johannem prefatum ferendo transmittere. Hec autem exercitus illius transmissio statioque per eum in locis prefati regni, mensibus aliquot facienda, vt recte prouideatur et necessaria certaque militum solutio et sustentatio constituatur, opus esse prefatorum Nobilium Siculorum et Saxonum, sicut et se quoque obtulerunt, ope et contributione ; vnde ijdem Leonardus et Stephanus prenominatos Nobiles Siculos et Saxones nostro nomine requirant et jnhortentur,vt ipsi iuxta oblationem nobis, vt prefertur, factam, eundem exercitum ad sex menses continuos suis expensis alere et soluere velint, eosque omni quo poterunt modo et ratione ad hoc inducere et persuadere studeant. Si vero grave videretur eis tantum temporis spatium, nimiaque solutio per eisdem gratis facienda, prenominati Commissarij nostrj, tunc omnes Ingenij et virium neruos Intendant, vt eosdem in hanc adducant, vbi vero omnino noluerint semestre tempus admittere, 15*