Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
IX. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1528. és 1529-ben.
218 ERDÉLYI ORSZÁGGYŰLÉSEK. 1528 ÉS 1529. 223 ORSZÁGGYŰLÉSI 1 ROMÁN YOK. 1. 1528. Márczius 11. Perényi Péternek Szeben városához intézett meghívólevele az áyotai gyűlésre. Prudentes et Circumspecti domini Amiéi honorandi. Constat vobis, hijs proxime preteritis diebus, quidam Nicasius ae Martinus lapicida, Blasius Tlierek et Sigismundus Zaz, cum eorum complicibus, inter comunitatem vestram, quam temerariam consurrectionem, et quas tani Nobilium quam Ignobilium interempciones, Rerumque ablaciones, ac despoliaciones et depredaeiones facere attemptarunt, Que omnia contra dignitatem et auctoritatem domini nostri Regis, et post suam Maiestatem nostram quoque et in perniciem tocius Regni liuius et presertim gentis Saxonice manifeste vergere videntur. Que Nos exigente nostro officio impune pertransire permittere 110lentes, ne eciam exinde maiora facinora consurgere possint. Requirimus igitur vos, et Nihilominus vobis harum serie, in persona prefati domini nostri Regis, sub amissione Capitum et omnium bonorum vestrorum firmissime committimns, quatinus agjiitis presentibns, ubicunque prefatos malefactores, vei alterum eorum, scilicet complices eorum, qui participes premissorum esse dinoscuntur, apud vos, sew in vestra prouincia Inueniri facere poteritis, sine mora diligenter et fideliter perquiri et captiuari facere, captosque tamdiu apud vos defiliere debeatis et teneamini, donec a nobis aliud habueritis In mandatis. Secus, pena sub premissa, nulla racione facere presumpmentes. Ex nostra generali congregatione In oppido Zekéi wasarhel celebrata feria Tercia proxima post dominicam Reminiscere anno 1528. Petrus de Peren, Comes perpetuus et Wayda Transiluanus etc. ^