Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VIII. FERDINÁND KIRÁLY BUDAI ÉS POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉSEI. 1528. Január és Október.

204 FERDINÁND KIRÁLY BI-DAI ORSZÁGGYŰLÉSE. postularet; ex quo aútem onines exploratores, imo liujus regni vicini, subclitique ex omni parte nuntiant et affirmant, atque ipsi prelati et Barones ac Nobiles sciunt, Turcos omni suo ap­paratu, tani nauibus, quam terra proposuisse, hoc regnum po­tenti et validissima manu, non expectata forsan hac estate proxima, obruere, obrutumque vastare, sibique subijcere velle; jdeo necesse est maximis copiis et bono ordine militarj tani crudeli et potenti liosti occurrere. Cum autem summa tam equi­tum quam peditum per prelatos, Barones et Nobiles oblata non sufficiat ad resistendum tanto hosti, eumque depellendum, et ne vt antea tempore Serenissimi Regis Ludouici felicis me­morie contingat; sue majestati, Regnoque et jncolis illius vtile et necessariuin esse videtur, vt media pars aduersus Tur­cos oblata in gentibus, altera vero medietas in pecunijs solua­tur, ob hanc maximé rationem, vt ex talibus pecunijs eligi et conduci possint gentes bone, militares, et ad bellandum idonee, natione tamen Hungarj, - quot habiles et bonj re­periantur. Quantum enim militi inexperto et inexercitato prestet expertus et exercitatus, omnibus constat, satiusque est, gentes habere, que viribus et animo ceteris prestent, ne prop­ter timidos, aut jnexpertos milites fuga et perditio exercitus formidanda veniat et expectanda. Et ne propter pecunias regnicole vllam suspitionem ha­bere possint, quasi regia majestas illas in suam propriam vti­litatem conuertere velit, sua majestas consentit, vt domini prelati, Barones, Nobiles et ceteri de se aliquos bonos, honestos et probos viros eligant, quibus etiam majestas sua aliquos ad­junget, qui debite et cum omni diligentia et fidelitate pecunias leuent, leuatasque conseruent, quousque tempus exigat, vt mi­lites expeditiores conducantur, et alia belli necessaria ordinen­tur. Ita ut in expeditione omnia in ordine sint, et 11011 in poste­rum, vt antea, pericula, damnaque irrecuperabilia expectare oporteat. Que vero Nobiles prefati contra Turcum obtulerunt, et vltiino consenserunt, majestas Regia accepit. Et propterea vellet, vt ijdem Nobiles specifice exprimerent, quantum nume­rum faciant gentes per eos oblate et promisse, et quatenus etiam meminisse velint, quantum opus fuerit de subsidio con­tra Turcos viritim prestando, quodque prelati, Barones et No-

Next

/
Oldalképek
Tartalom