Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.
TIORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 183 plebit; hijs ergo attentis, super 1000 equitibus et 200 Marthalosiis pro nunc habeant patientiam. Tertio, super commeatu, artiüeria et puluere tormentario ad eos mittendo, Maiestas sua regia in hijs provisionem faciet, quantum fieri potuerit, et presentes rerum occurentie patientur. Quarto, quoad Solutionen! eis faciendam , Regia Maiestas respondet, illam nunc ordinasse, et credit, eam quoque factam esse , Et quod in futurum ordinem faciet necessarium quoad illam, quantotius fieri possit; petit igitur Maiestas sua, ut quia eos in hijs et aliis necessitatibus eorum generöse commendatos habet , ipsi vicissim sicut hactenus fecerunt , se in rebus et occurrentiis Maiestatis sue Regie ita exhibeant , sicut Maiestas sua in eos gratiose confidit, et omni erga eos gratia recognoscet. Quinto, quantum ad oppidum et Castrum Vyhych, Maiestatis sue responsum est , ut ipsi status vna cum Nicoiao Juritschitz, Capitaneo supremo Regni predicti, deliberent et consultent , quibus viis et mediis opidum et Castrum illud in manus et ditionem Maiestatis sue Regie devenire possit, quod in manus suas reclactum, postea ita muniri faciet, vt tali Regno, Patrieque presidio et tutele esse debeat. Sexto, super deputatione alterius Bani per eos petita, vult Maiestas Regia, vt ipsi aliquot personas idoneas et tali officio dignas indicent, seque de earum habilitate informent, qua simul et nominibus earum intellectis, Maiestas sna tunc eis de Bano providebit. Septimo , ubi petunt Castra et oppida in Confinibus sita muniri, committit eis Maiestas sua , ut illa nominatim exprimant. Item de hijs , que nunc nominarunt , adhuc plenam notitiam non habet, an in presentiarum in manibus Maiestatis sue sint, vel aliorum. Ideo Maiestas sua committit ipsi Juritschitz, ut se ad plenum de hoc informet , et quid illa importent, ac quomodo interteneri possint ; quibus etiam Castris in potestatem Maiestatis sue redactis, ea iuxta necessitatem muniri jubebit. Octavo, quoad Castra et munitiones pertinentes Comitibus aliquot in Croatia, Maiestas sua vult , sicut eis alia litteris patentibus commissit , vt Castra eorum teneant in bona