Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VII. ERDÉLYI, HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 1527-ben.
TIORVÁT- É S TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK. 173 seit Maiestas Yestra, quod Nonnulli ex nobis seripserant Maiestati Vestre, respectu aliquarum oppressionum et miseriarum nostrarum, ac respectu Castrorum finitimorum. Omnino iam expectabamus providentiam a Maiestate Vestra. Preterea sciat etiam Maiestas Vestra, quod adhuc nulla providencia est Castro Byhag ab Francisco Bathyany, qui in Castro non tenet ultra quam quinque homines, Incole vero Civitatis in dies recedunt alias habitare. In ipso enim Byhag, usque Banatum ipsius Francisci Bathyany, Semper tenti sunt Centum Equites, et centum pixidiarii, qui Franciscus adhuc nunquam inter nos fűit. Nunquam se promisimus condam Regi Serenissimo Hungarie, usque Maiestati Vestre, eura nobis habere pro Bano. Sed respectu ac intuitu Maiestatis Vestre, si dictus Franciscus Bathyany inter nos habitare vult, et illis, quibus debitor est, Maiestati Vestre servire, Nos in hoc secundum mandatum Maiestatis Vestre volumus ; quare supplicamus Maiestati Vestre, quod nulluni Banum inter nos facere dignetur, qui inter nos mauere non vult. Pro ceteris Castris finitimis, ut prius seripsimus Maiestati Vestre, ut erga ipsa Castra absque procrastinatione providere dignetur Maiestas. Quare timemus, quia tarele nobis relationes veniunt a Maiestate Vestra, quod non tantum unum Castrum, sed totam terram perdemus. Insuper intuitu Stipendii, quod iam reservavimus, supplicamus Maiestati Vestre humillime, ut Maiestas Vestra eundem Stipendium mox absque ulteriori procrastinacioue nobis dari et persolvi facere committeret et iuberet. Proinde Maiestati Vestre supplicamus humillime pro moneta, ut huiusmodi monetam Maiestas Vestra dare comitteret, ut eandem absque magno damno exponere possemus. In hoc Regno necessarium esset tali moneta: floreni Hungarici, ac denarii antiqui Hungaricales, grossi vulgo Rypparii et Cruciferi, isti poterunt bene expensare in hac terra. Preterea, Serenissime Rex, Marthalosii, quos Nobis promisit Maiestas Vestra, nondum venerunt, sed supplicamus Maiestati Vestre, dignetur eosdem absque ulteriori dilacione mittere; Quia summa necesitas est ipsos terre sive Regno Carinthie, ut et nobis. Insuper audivimus, quod de illis Mille Equis, quos nobis Maiestas Vestra spoponderat, dedit Maiestas Vestra Francisco Bathyany ducentos Equites, quod omnino est contra Maiesta-