Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

VI. I. FERDINÁND BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE 1527. Októberben és KORONÁZÁSA FEHÉRVÁRT. 1527. Novemberben.

152 FERDINÁND Bl'DAI ORSZÁGGYŰLÉSE 1527. OKT OBERBEN. V. 1527. Október 4. János királynak a budai országgyűléshez intézett irata, melyben azt felhívja, hogy Ferdinánd koronázását meggátolni igyekezzék. Ad Congregaeioiiem Noblírain Nomine Regis. Joannes etc. fidelibus nostris Egregiis et Nobilibus Uni­uersitati Nobilium in presencia Bude existenciumsalutem et gráciám. Quibus artibus et quo colore Ferdinandus Rex Bolie­mie inimicus noster et nacionis hungarice, armato exercitu hoc Regnum inuaserit, nullus est qui nesciat. Primo enim id inter omnes spargendum curauerat, ut 11011 pro suo, sed pro Reipu­blice Christiane commodo hoc Regnum affectaret, et nunquam a Vobis, nisi recuperatis arcibus finitimis , quidquam peteret, vel in regem creari exoptaret. Nunc autem quam sint contra­ria verbis facinora eius, aperte videtis. Nicbil enim aliud mollitur, quam quod hoc Regnum armis suis subigat, vosque in perpetuam seruitutem redigat. Nam preter alias calamitates vestras, contumeliasque ac ludibria fidei et Religionis Chri­stiane , quam una cum libertate vestra pessundare nititur, Bene constat, quantam cedem nuper tum in ciuitate pesthiensi, ubicunquetum aliis in locis, occasio oblata est, satellites sui, nacionis nostre etérni hostes ediderint, et quotidie edere non desinunt, ut vetus ódium in nos suum, usque ad sacietatem exerceant, et hanc miseram et afflictam gentem hungaricam omnino exterminent. Nos Ferdinandi conatibus cum una vo­biscum occurrere vellemus, nunquam ad sepissimas literas et adhortaciones nostras conuenire voluistis, unde coacti fuimus eas gentes, quas congregauimus, impetu eius subducere, et ad loca secura, quousque maiore copia conuenire poterimus, nos conferre. Sumus itaque hic Waradini cum illis omnibus pre­latis, Baronibus et Nobilibus Regni nostri, qui fidem et salu­tem patrie priuatis commodis pretulerunt, expectantes et exterarum gentium, que propediem aduentura sunt, et vestra subsidia, ut vos et hanc pátriám ab hoc incendio liberemus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom