Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
VI. I. FERDINÁND BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE 1527. Októberben és KORONÁZÁSA FEHÉRVÁRT. 1527. Novemberben.
150 FERDINÁND Bl'DAI ORSZÁGGYŰLÉSE 1527. OKT OBERBEN. III. 1527. Augusztus 24. János király levele, melyben a magyar rendeket felhívja, hogy a Ferdinánd által kihirdetett országgyűlésen meg ne jelenjenek. -Joannes Dei gratia rex Hungáriáé etc. Intélleximus Ferdinandum Bohemiae regem ad vos litteras suas dedisse, qui vos a vera fide et fidelitate, qua sacrae coronae hujus regni nostri, nobisque deviucti estis , aberrare et alienare , sibique subjicere vellet. Scitis autem, quod strictissimo juramento íirmatum habeatur, quod exterae natioiiis homo in regem hujus regni nunquam eligatur. Coacti enim nunc sumus, donec regnum nostrum levaremus, gentesque cumularemus, in castra campestria contra ipsum hostem nostrum descendere. Nos autem in dies vires nostras congregamus , et jam gentes in copia habemus, cum quibus ipsum hostem nostrum, qui intra viscera hujus regni nostri grassatur, et per traditionem etiam aliqua castra occupaverat, nediun de hoc regno ejicere, verum etiam illatas inj úrias , Dei gloriosi adjutorio, vestro dein, et aliorum fidelium nostrorum auxilio, vindicare volumus. Propterea fidelitatibus vestris, sub poena amissionis capitum, et omnium bonorum vestrorum , harum serie íirmissime committimus et mandamus, quatenus in ea fide , fidelitateque, et constantia perseverare debeatis, in qua hactenus perseveravistis. Litteras autem Ferdinandi Bohemiae regis, ad vos, vestrique medium perferendas, tamquam non coronati, imo neque legitime electi regis Hungáriáé, sed potius publici hostis nostri, nemo ex vobis ad manus suas accipere, nemo perlegere, neque interpretari, nemo etiam ex vobis ad Diaetam et conventionem, si quam ipse celebrandam indiceret, sub eadem poena audeat; quin potius delatores et exhibitores huiusmodi litterar um suarum in personis eorum captivare, captosque nostrae Majestati mittere debeatis. Nam si secus facere attentaveritis, certi estote, quod ita vos puniri f 'aciemUs, ut etiam posteris vestris perpetuo exemplo eritis. Secus igitur