Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)
V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.
124 JÁNOS K.IIÍÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. (XXXVIII.) Item, Qnod omnes homines in liberis Ciuitatibus existentes et moram faeientes, questumque exercentes eandem decimam ex Bonis suis supradictis dare et persoluere debeant et teneantur. (XXXIX.) Item, Quia plures sunt in hoc Regno, qui nul•lum Jobagionem habent, tamen diuicijs multum habundant, propterea nullus ab hac solucione decimali, siue Curialis, siue quiscunque se excipere presumat, pena superius in articulis super hac re per expressum declarata. (XL.) Item, Quod si quis siue mercatorum, siue aliorum hominum, qui ante haue decimam ex hoc Regno exiret, extunc tales, in eo onere conuicti habeantur, tanquam Regni huius proditores, et nunquam tali gracia Regia suffragetur. (XL1.) Item, Quod a modo deineeps vniuersa Thelonia sicca, tarn in terris, quam in aquis aboleantur, et si quis de nouo talia Thelonia contra publicam constitucionem Regnicolarum erigere attentaret, vei defacto erigeret, extunc talis vei tales defacto in sentencia capitali conuincatur et conuicti habeantur. (XLII.) Item, Quod nemo militum ad domum nobilitarem alicuius Nobilis aut Sacerdoíis preter voluntatem Nobilis aut Sacerdotis, se, sub amissione capitis, conferre audeat. (XLIII.) Item, Exquo in solucione decimarum varia grauamina Regnicolis per Dominorum Prelatorum oíficiales, aut qui per arendam decimas tanquam feneratores soliti suntcouducere, euenire solent. propterea statutum est, Quod amodo deinceps omnes decimas intra ambitum Regni huius Hungarie sub condicionibus in decreto expressatis, quilibet Regnicolarum extradare debeat, ita quod si infra decimum quintum diem, postquam per parochianós messionis terminus officiali Domini Prelati vei cui in hac parte intererit, innotuerit, Extunc elapso termino liberam parochiani decimam ipsam in campo dimittendj liabeant potestatis facultatem. (XL1V.) Item, Cum in ])artibus superioribus frumenta cicius maturescunt, quam alia Bladorum genera, propterea