Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 1. 1526—1536 (Bp., 1874)

V. JÁNOS KIRÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. 1527. Marcziusban.

112 JÁNOS K.IIÍÁLY BUDAI ORSZÁGGYŰLÉSE. abunde intellexistis; at nunc ad nostram pervenit notitiam, qualiter Joannes de Zapolya, Comes Scepusiensis, Vajvoda Transylvanus, quandam Diaetam omnibus Ordinibus et Inco­lis, quos sibi in isto Regno nostro Hungáriáé praetendit esse subjectos, indixit, in qua mentem omnium V estrum aperte conatur intelligere, quo in eum affectu, quave inclinatione sitis, et quidnam sibi de vobis polliceri audeat in eo casu, si Exercitus nostros in istud Regnum nostrum Hungáriáé venire contigerit. Cum itaque lianc Diaetam non alia de causa insti­tutam esse videamus, quam ut tam salubri proposito nostro (quod adhuc menti nostrae, veluti pio, catholicoque Principi fixum manet), nóvum aliquod impedimentum inferatur, per quod omnis ille conatus, quem in defensionem istius Regni, Deo adjuvante, paramus, frustretur, et irritetur, nosque in op­timo jure nostro impediamur. Idcirco, vos omnes, et singulos hortamur, et benigno affectu monemus, ut cognitis juribus, quae nobis, et Serenissimae Conjugi nostrae in isto Regno nostro competunt, habitaque sincera justitiae et aequitatis contemplatione, considerato praeterea, quantum non solum vobis, sed et universae Reipublicae Christianae commodi, tranquillitatisque afférét, si quo instituimus moclo, Turcis re­stiterimus, eosque Dei optimi maximi auxilio finibus vestris expulerinius ; at vero ex adverso, quanta (quam Deus longe avertat) calamitas ingruere possit, si tam salutares conatus nostri aliquo modo impediantur. Perspectiv igitur praefatis rationibus, nuliis vos Yajvodae persvasionibus, nullis sequa­cium suorum blanditiis seduci, aut contra nos induci patia­mini, sed potius id, quod Vobis, Patriae, Uxoribus, Liberis, et Fratribus vestris, imo toti Reipublicae Christianae salutare, et proficuum érit, amplectamini, quod hac ratione potissimum íiet, si adhortationibus, mandatisque nostris, tanquam boni Subditi obtemperantes, fideles, obedientesqne vos Nobis exhi­bueritis , juxtaqüe nostrum praescriptum instructi, paratique adventum nostrum expectaveritis, ut nobiscum un a pro liber­tate, salute, pace et pugnare, et vincere possitis. Neque autem miremini, quod Nuncios nostros speciales ad vos in praesen­tiarum non misimus; nam adhuc memoria tenemus, quo pacto nuper Oratores, quos ad illegitimam Yajvodae praefati

Next

/
Oldalképek
Tartalom