Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
32. A vasvári káptalan előtt Weispriach Miklós fia János bécsi polgár, saját és gyermekei nevében Chlyngenpach (Klimpa) nevű birtokot ötszáz font bécsi dénár örök árért Sopron városnak bevallja. 1418. jul. 13. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendantes tenore presencium signifìcamus quibus expedit universis, quod cum nos ad instantes et legitimas peticiones providi viri Johannis filii Nicolai alio nomine Bayzynpochar civis de Vyenna tunc in civitate Soproniensi existentis, propter distanciam loci personaliter nostrani in presenciam venire non valentis ab una, parte vero ab alia magistri civium et iudicis ac iuratorum ceterorumque civium diete civitatis Soproniensis duos ex nobis videlicet magistros Stephanum custodem ecclesie nostre et Johannem de Sydofelde socios et concanonicos nostros ad infraseriptam fassionem audiendam transmisissemus ; qui tandem ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in festő beati Vldarici confessoris proxime preterito ad predictam civitatem Soproniensem accessissent, ubi prefatus Johannes filius Nicolai alio nomine Bayzynpokhar sua ас Wolphkandi filii пес non providarum puellarum Margaretha, Vrsula et Elyza- bet vocatarum filiarum suorum in personis, onera eorum- dem et gravamina in subsequentibus per omnia super se assumendo in presencia ipsorum, scilicet magistrorum Ste- phani custodis et Johannis personaliter constitutus oraculo vive vocis confessus extitisset eo modo, quod ipse et dictus Wolphkandus filius et diete filie sue pro quibusdam ipsorum necessitatibus sublevandis et evitandis possessionem ipsorum Chlyngenpach vocatam in comitatu Soproniensi adiacentem cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, signanter sessionibus ac locis sessionalibus iobagionalibus terris arabilibus silvis pratis nemoribus, montibus vinearum tributisque moncium vinearum, aquis aquarum decursibus ac aliis commoditatibus ad eandem possessionem spectantibus prefatis magistro civium et iudici ac iuratis ceterisque civi- bus premisse civitatis Soproniensis nunc et pro tempore existentibus, pro quingentis libris denariorum viennensium