Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
attractorum signum duelli porrigebat, quod duellum recipére recusarunt. Ex parte quorum idem iudicium et iusticiam impertiri inter se postulabat. Nos itaque attendentes et intelligentes proposicionem, responsionem et allegacionem prefatarum parcium premissam causam iudicantes decrevimus eo modo, quod ipsa allegacio Nicolai iuri consonet veritate, quoslibet procuratores suos oneribus consvetis revocari potuit et causa sua antefata vigore et statu in eodem permanere, ac ipsam causam ut in antea prosequebatur exequi valeat atque possit, sed quia dicti Petrus et procurator prefatorum nobilium de Linquohath in dictis nostris iudiciis minime se continentare allebagant (így)* et per vestras literas introduccionales seu transmissionales causarum in curiam vestre serenitatis et presenciam universorum baronum et procerum regni transmitti edixissetis, pro eo prefatam causam in presenciam vestre maiestatis ac baronum et regni vestri procerum opportunius decidendam, decretandam ad octavas festi beati Jacobi apostoli proxime venturas duximus prorögando transmittendam ; seriem autem vestre adiudicacionis in nostram sédem iudiciariam dirigi postulamus. Dátum in Nempthy, quinto decimo die adiudicacionis predicti termini, anno domini M mo quadringentesimo quinto. Papiron, zárlatán három pecsét nyomaival; eredetije a Kisfaludy cs. Itárában. 396. A pozsonyi káptalan előtt Martonházi Marczel fia Péter, Martonházi nevű birtokát Patly Tamás utódainak örökáron eladja. 1405. okt. 8. Universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presens scriptum inspecturis capitulum ecclesie Posoniensis salutem in salutis auctore. Sagax humane nature adinvenit prudencia, ut res gesta oblivione preventa, ne labantur ab hominum memória verum patrocinio scripturarum solidata, ad posterorum memóriám dirigantur per scripta perpetuo duratura. Proinde ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serié volumus pervenire, quod Petrus