Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
eius fratres prenominatos, fratrumque suorum heredes, nostro et successorum nostrorum regum Hungarie nominibus et in personis assummimus, spondemus iugiter et expresse pollicemur, in pleno reali, corporali ac pacifico dominio predictorum castrorun Kapw, Borosthyan et Lewka vocatorum, et quarumlibet pertinenciarum iuriumque eorumdem, et presertim cum prerogativa exemcionis et solucione lucri camere et decimarum, que, ut prefertur, ab olim apud manus regias nostrorum videlicet precessorum regum Hungarie, et ex consequenti eciam apud manus nostras semper pacifice prefuerunt et extiterunt, a cunctis impetitoribus, causidicis et actoribus ubique intra et extra iudicium expedire, defensare, tueri et manutenere, indemnes et illesos temporibus successivis universis ; expedit quippe, quod nos et nostri successores reges, eosdem dominum Johannem archiepiscopum fratresque suos et eorumdem fratrum suorum heredes in dictis castris et eorum pertinenciis ac iuribus universis prenominatis, tanquam in nostra regia donacione et collacione ac provisione conservemus et conservent; ideo de prelatorum et baronum nostrorum consilio prematuro et de plenitudine régie potestatis, ex certa quoque nostra sciencia, omnibus et singulis cuiuscunque status, condicionis, dignitatis et preeminencie existant, de et super prosecucione, accione et impeticione eorumdem, occassione dictorum castrorum et suarum quarumlibet pertinenciarum, iurium quoque premissorum perpetuum silencium auctoritate regia imponimus per peresentes decernentes, quod nullus iudicum, iusticiariorum regni nostri presencium et futurorum prefatos dominum Johannem archiepiscopum, fratresque suos prenominatos aut eorumdem fratrum suorum heredes, ad cuiuspiam instanciam pretextu dictorum castrorum et suarum pertinenciarum ac iurium in toto, vel in parte aliquatenus iudicare aut ipsos seu aliquem ex ipsis suo astare iudicatui compellere audeat quoquo modo in premissis, ita quod predicto casu occurrente, non ipsi sed nos, nostri heredes aut successores reges Hungarie pro eisdem respondere teneamur et teneantur, prout fuerit opportunum. Quocirca vobis palatino et iudici curie nostre, vestrasque vices in