Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

iudicatu gerentibus, cunctis eciam aliis iudicibus et iusti­ciariis regni nostri nunc constituas et in futurum constituendis et cuilibet vestrum in solidum, quibus présentes ostendentur, firmis damus regiis sub edictis, quatenus prefatos dominum Johannem archiepiscopum et eius fratres fratrumque suorum heredes ad quorumpiam instanciam, accione premissorum, vestri in presenciam convenire vei in causam attrahere satagencium et adversus ipsos causam seu litis matériám movere volencium, contra formám premissi nostri decreti regalis nequaquam iudicare audeatis nec ad respondendum cuipiam astringere aut aliquatenus iu iudiciis aggravari pre­summatis, sed taies causidicos, impetitores et actores in nostre serenitatis aut nostrorum successorum regum Hungarie conspectum dirigatis et transmittatis, quibus nos circa pre­missa respondebimus et post nos nostri successores reges Hungarie, ut fuerit conveniens, respondebunt; in casu vero, quo nos aut nostri successores circa premissa tepidi essemus et essent, aut remissi, et pro antefatis domino Johanni archiepiscopo et suis fratribus ipsorumque fratrum suorum heredibus, ut prefertur, non responderemus, aut non respon­derent ipsos manutenendo in eisdem, nihilominus vos prefati iudices et iusticiarii regni nostri nullatenus eadem et ipsa cuipiam adiudicare aut perpetuacioni seu statucioni aliquam de ipsis, eciamsi in processu huiusmodi cause contra eosdem termines compleverint iuridicos, facere audeatis, imo nec possitis, decernentes irritum et inane, si secus a quoquam quavis auctoritate quoquomodo, scienter vei ignoranter contingent attentari, presentis seripti nostri patrocinio mediante. In cuius rei memóriám fhrmitatemque per­petuam présentes concessimus eisdem literas nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Verum quia prefatus dominus Johannes archiepiscopus Strigoniensis, nostri cancellariatus fungitur officio et honore, et obhoc erga manus ipsius eciam utrumque par sigilli nostri autentici duplicis predicti habetur, ad evitandam et removendam cuiuslibet suspicionis ambi­guitatem et hesitacionis scrupulum, quod previa racione evenire posset fortassis, per quempiamve allegari, sigilla

Next

/
Oldalképek
Tartalom