Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

pátriám defensuri neeessario egredi et exercituancium more accedere debuissent, unacum dictis teutonicis forensibus, per ipsum ad dictum castrum Frahthno congregatis, pretaxatis fidelibus prelato et baronibus nostris damna non modica, guerras, ingentesque depredaciones et incendia varia in eorum hereditatibus castro ab eodem in dicto regno nostro, uti novus predo, facere et committere non expavit, et com­mitti per alios procuravit, pro eo nos, cui interest officio nostri regii regiminis incumbente, pro republica et eiusdem quieto statu solicite invigilare, volentes ut huiusmodi actus nepharii, malignaque dicti Lyncher protervia ipsorumque condam Pauli filiorum et heredum presumcio temeraria in regno nostro locum non habeat radicatum, unacum prelatis, baronibus plurimisque dicti regni nostri proceribus mature super his nobiscum deliberantibus sanximus decernentes, quod quia idem Lyncher gesta facinora premissa signanter incendia et desolaciones eisdem domino archiepiscopo et suis fratribus, sicut moto suo proprio sinistro, sic non minus ex permissione filiorum seu heredum dicti condam Pauli predictorum, prout premisimus, absque speciali nostre maie­statis consensu et annuencia, ac contra approbatam et con­svetudmariam dicti regni nostri legem, de dicto castro et suis pertinenciis intulisse, exercuisse, procurasse perhibetur et perpétrasse, ideo nos memoratis fidelibus prelato et baronibus nostris dilectis annuimus seriose ipsis committentes, ut iidem pretextu premissorum damni, incendii, desolacionis et disturbii prefatis regnicolis nostris, et specialiter iamdictis fidelibus prelato et baronibus nostris per eundem Lyncher de dicto castro et suis tenutis maliciose patratorum et fieri procuratorum, nocumenta, molescias, desolaciones et oppres­siones, quecunque et quascunque ac qualitercunque inferre, ipsi Lyncher ac heredibus dicti condam Pauli, in dictis castro et suis pertinenciis seu inferri facere poterunt, eas et eadem ipsi liberam, tutam et omnimodam faciendi et in­ferendi habeant facultatem auctoritate nostra presentibus eis concessa mediante; et insuper castrum Frathno mémo­ratum, cum cunctis suis ubilitatum integritatibus in casu si dum et ubi, ipsum castrum idem dominus Johannes archi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom