Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
nobilis domina Clara vocata filia Konya de Nyguan coram nobis persönaliter constituti oraculo vive vocis confessi extiterunt eo modo, ut ipsi Petrum filium Georgii et Michaelem filium Nicolai de Looch, super universis iuribus dotaliciis et quartalibus nobilium dominarum Anne et matris filiorum Gyurk et filiorum Vaytan ac abavie et avie ipsorum Jacobi et nobilis domine Clare olim scilicet coniugi et filie Georgii de dicta Looch de universis possessionibus seu possessionariis porcionibus annotati condam Georgii ubilibet, signanter in dicta Loch apud manus dictorum Petri et Michaelis habitis, ipsoque Georgio de medio sublato in ipsos Petrum et Michaelem iure successorio devolutis, sibi de regni consvetudine provenientibus, receptis ab eisdem omnimodam satisfaccionem pure et per omnia expeditos reddidissent atque satisfactos imo reddiderunt et commiserunt coram nobis testimonio presencium mediante. Dátum feria secunda proxima ante festum beati Michaelis archangeli, anno domini M° CCC° nonagesimo sexto. Hátlapján pecsét nyomaival ; eredetije a N. Múzeumban. 370. Zsigmond király a vasvári káptalannak meghagyja, hogy Peczöli Zárka Miklóst Ligvánd, Karakó, Baient hfölde nevű Sopron vármegyei és másik Karakó nevű Vasvár megyei birtokokba iktassa be. Buda, 1397. máj. 13. Sigismundus dei gracia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. ac marchio Brandenburgensis etc. fidelibus suis capitulo ecclesie Castriferrei, salutem et gráciám. Dicit nobis Nicolaus dictus Zárka de Pechei, quod ipse in domínium quarumdem possessionariarum porcionum in possessionibus Nygwan in Soproniensi ac Karakó, Balentfelde et alia Nygwan alio nomine Kysfalu vocatis in eodem Soproniensi existentibus habitarum, ac cuiusdam possessionis Karakó vocate in Castriferrei comitatibus habite, ipsum emcionis titulo contingencium apud manus suas habitarum legitimé vellet introire, super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide-