Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

idem magister Frank quasdam possessiones suas Howfh et Menharth vocatas in comitatu Suppruniensi, iuxta fiuvium Sarvyzy habitas, ipsum materno iure tangentes, simili modo cum omnibus earum utilitatibus, utilitatumque integritatibus et pertinenciis universis similiter sub suis veris metis, terminis et limitacionibus, quibus eedem per ipsum hucusque tente extitissent et possesse, prelibate domine nostre regine in concambium prescripte possessionis Taryan vocate dedisset, tradidisset et contulisset, imo prefati dominus Johannes pre­positus vice et nomine ipsius domine nostre regine, virtute procuratoria supradicta et magister Frank, sicut premittitur, personaliter dederunt, tradiderunt et contulerunt coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas pariter et habendas; assummentes nihilominus prelibatus dominus prepositus modo quo supra stando, annotatum magistrum Frank et suos successores in dominio prelibate possessionis Taryan, et suarum utilitatum, dictus vero magister Frank ipsam dominam nostram reginam suasque successivas posteri­tates in dominio prememoratarum possessionum Howfh et Menharth, suarumque utilitatum quarumcunque quietos, paci­ficos, illesos et indemnes contra quoslibet conservare et ab omnibus racione previa inquietare volentibus defendere et expedire, suis propriis laboribus et expensis. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem présentes literas nostras privilegiales sigillique nostri munimine roboratas alphabeto intercisas düximus concedendas. Dátum per manus discreti viri Nicolai lectoris ecclesie nostre predicte, feria tercia proxima post festum beati Barnabe apostoli, anno domini Millesimo CCC° octuagesimo tercio; presentibus viris discretis Andrea cantore, Stephano custode, Benedicto, Nicolao, Michaele et aliis canonicis in eadem ecclesia nostra deo iugiter famulan­tibus. Alterius vero litere scilicet dicti capituli Waciensis tenor sequitur irt hec verba : Capitulum ecclesie Wachiensis omnibus Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in salutis largitore. Universorum quorum interest vel intererit quomodolibet in futurum harum serié declara­mus noticie, quod nos literas statutorias excellentissime prin­cipis domine Marie dei gracia illustris regine Hungarie Dal-

Next

/
Oldalképek
Tartalom