Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
carat, vigore dictarum suarum literarnm iamdicto capitulo transmissarum statuendas, et demum sue celsitudini in eorum literis séries earumdem statucionum rescribendas, per capitulum annotatum, regiaque celsitudo reportata serié premissarum possessionariarum statucionum, eo quod ipsa litigiosa quescio a primordio sue inchoacionis, sub examine iudicii prescripti palatini predecessoris nostri fuerat ventillata, sicque vigore nostrarum literarum perpetualitas earumdem possessionariarum statucionum opportebat stabiliri, nostri palatinatus auctoritate edixerat sua moderata equitate diffiniri. Ex tenoribus eciam earumdem literarum capituli Castriferrei prémisse possessionarie statuciones et metales erecciones ac distincciones nullo contradictore apparente eidem Petro facte extitisse reperiebantur, pro eo baronum regnique nobilium nobiscum adherencium consulti consilio, easdem très partes possessionis Hewlyn cum quarta parte eiusdem apud ipsum habita, ac totalem possessionem Arlamus sub prescriptis métis et metarum distinccionibus, sub quibus statute fore dinoscuntur, eidem Petro filio Andrée et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus eo iure, quo sibi dinoscuntur pertinere, decernentes committimus perpetuo possidendas, tenendas et habendas, salvis iuribus alienis. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam présentes eidem Petro filio Andrée concessimus nostras literas privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in Vyssegrad, vicesimo quinto die octavarum festi beati Georgii martiris predictarum, anno domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto. Kívül XV. századból való írással : Super possessionem Hewlin et Agyagus (így). Rózsaszínű és zöld selyem zsinóron függő meglehetősen ép pecséttel, eredetije a N. Múzeumban. 194. A pannonhalmi apát és convent előtt Simon Móricz fia pozsonyi főispán, a bakonybéli apátot illető Árpás nevií birtokért két márka haszonbér megfizetésére magát kötelezi. 1356. jun. 3, Nos Siffridus dei et apostolica gracia abbas et conventus monasterii sancti Martini de sacro monte Pannonié,