Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
memorie commendantes significamus quibus expedit per présentes, quod ab una parte magnifico viro magistro Simone filio Mauricii comité Posoniensi, ab altéra vero religioso Viro domino fratre Petro abbate de Beel, coram nobis personaliter constitutis, propositum extitit et relatum conformiter per eosdem, quod licet dictus magister Simon possessionem quandam ecclesie de dicta Beel Arpas vocatam, ex concessione et donacione bone memorie domini Nicolai abbatis predecessoris ipsius Petri abbatis, suique conventus, pro una marca denariorum latorum viennensium singulis annis persolvenda, hactenus fedualiter tenuisset, quia tamen psa possessio propter suam ad eiusdem magistri Simonisi possessionem contiguam adiacenciam, sibi et eidem possessioni sue valde commodosa et necessaria haberetur, ob hocque maior ex parte ipsius magistri Simonis pro conservacione eiusdem possessionis ecclesie de Beel predicte proventus amministracio merito conveniret, ideo ipse magister Simon ex nunc et deinceps pro conservacione sepedicte possessionis, cum molendino, terris arabilibus et aliis omnibus utilitatibus ac pertinenciis suis, prenotato domino abbati et suis successoribus atque ecclesie singulis annis, in die medii Quadragesime in eadem ecclesia de Beel, persolvere ex integro et sine crastinacione ipsius termini teneretur duas marcas denariorum viennensium, ut prefertur, latorum, marcam quamlibet cum decem pensis computando, huiusmod vinculo interiecto, quod in quocunque anno ipse vel sui posteri dictas duas marcas modo tempore et loco non solverent presignatis, et ob id per abbatem dicti loci ad iudicium traherentur, tunc duplum ipsius pecunie absque iudicis porcione ante litis ingressum eidem abbati persolvere, sepefatamque possessionem absque ulla desolacione, difficultate et dilacione remittere tenerentur, cum suis appendiciis et iuribus universis ; populi autem ad eandem possessionem Arpas congregati et eciam congregandi iustas décimas et consvetas nemini alteri nisi abbati et ecclesie antedictis semper tetnporibus debitis legitimé persolvere teneantur, iuxta seriem privilegiorum exinde confectorum, prout ad omnia premissa et eorum singula prescriptus magister Simon