Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
retulerunt, quod feria secunda infra octavas Omnium Sanctorum proxima, ad faciem predicte possessionis Nymygh accedendo convocatis vicinis et commetaneis eiusdem, videlicet Benedicto filio Bartholomei, Johanne filio Gregorii et Martino filio Ladislai nobilibus de Muse et aliis quorum interesse debuit, eandem possessionem Nymygh cum ecclesia beati Nicolai ibidem constructa per veteres metas reambulando statuisset eidem magistro Laurencio perpetuo possidendam nullo contradictore apparente; cursus autem metarum possessionis eiusdem taliter distinguntur : quod prima meta a parte orientis existit iuxta possessionem Nicolai filii Johannis, abhinc vádit ad duas metas antiquas, deinde vergit ad partém meridionalem, ubi sunt circa magnam viam due mete antique, et ibi vicinatur possessioni eiusdem magistri Laurencii, prope aquam Ikva, abhinc vero transeundo eandem aquam Ikva, vicinatur possessionibus predictorum nobilium de Muse, ubi sunt due mete iuxta magnas arbores quercus vocatas, deinde vero reflectitur per silvas Zereth vocatas et vádit ad partém occidentalem, ubi vicinatur possessioni eiusdem magistri Laurencii, et deinde vergit ad partém aquilonis, ubi eciam vádit iuxta possessionem eiusdem magistri Laurencii et fratrum suorum Zeredahel vocatam et ibi terminatur. Dátum die sabbati ante festum beati Martini confessons, anno superius annotato. I. Károly királynak 1324. tercio idus Decembris kiadott privilegiumjából ; melynek eredetije a kismartoni ltárban őriztetik ; megvan I. Lajos király 1357-ki átiratában is az orsz. ltárban N. R. A. 643. 12. dipl. oszt. 12382. Fejér Gy. is közli i. m. VIII. 2. 546. 1. de az érdekes határjárás elhagyásával. 84. I. Károly király a hűtlen Ingram Ceyl (Rust) nevű birtokát, a Héder nemzetségből való Dezsőnek adományozza. 1325. jan. 10. Karolus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex, princeps sallernitanus et honoris ac montis sancti angeli dominus, omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presencium noticiam habituris salutem in omnium salvatore. Erga regiam maiestatem parvi meriti putaretur fidelitas,