Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

nisi infidelitas, correccionem recipiens repressivam, puniretur, tunc enim quasi conspicue elucescunt virtutes, cum invicem opponuntur, et virtutes viciis preferuntur. Proinde ad uni­versorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod quia Ingram damnabili presumcione infidelitatis nota offu­scatus, Dionisium filium Obulgan in serviciis incliti principis beaté recordacionis domini Belee quondam regis Hungarie avi nostri karissimi procedentem, et de Posonio venientem captivavit et preconcepta matéria malignandi, teutonicis tradidit, a quorum captivitate trecentis marcis plene per­solutis et tribus bonis equis datis, se liberavit, per quorum eciam tormenta intollerabilia et enormia, idem Dionisius diem clausit extremum. Nos advertentes, quod publiée utili­tatis intersit, ne crimina remaneant impunita, et ne per im­punitatis audaciam facti, perversitas aliis malefactoribus transeat in exemplum, de consilio prelatorum et baronum nostrorum eundem Ingram et suos posteros, quadam pos­sessione ipsorum Ceyl vocata, in comitatu Supruniensi existente, duximus spoliandos ; quam quidem possessionem Ceyl, consideratis fidelitatibus et serviciorum preclaris meritis magistri Deseu filii Dionisii de génère Hedryh dilecti et fidelis nostri, quibus nobis multipliciter meruit complacere, cum omnibus eiusdem possessionis utilitatibus et pertinenciis universis, sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus, a predicto Ingram et suis heredibus tanquam maie meritis, ut perpétua laborent egestate, et regia indi­gnacione, quam promeruere, puniantur, auferentes, dedimus, donavimus et contulimus perpetuo iure possidendam, tenen­dam, irrevocabiliter et habendam. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem présentes concessimus literas nostras privilegiales novi et autentici sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Dátum per manus discreti viri magistri Andrée prepositi ecclesie Budensis aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini Millesimo CCC° vice­simo quinto, quarto idus Januarii, regni autem nostri anno similiter vicesimo quinto ; venerabilibus in Christo patribus dominis Bolezlao Strigoniensi et fratre Ladizlao Colocensi archiepiscopis, Johanne Nitriensi, fratre Petro Boznensi,

Next

/
Oldalképek
Tartalom