Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)
quibus eadem habita extítisset et possessa, salvís tamen porcionibus, ut prefertur, dictis domínabus consortibus Gallí et Nicolai premisso modo devolutis in eadem, iuxta premissam regiam collacionem eidem magistro Stephano et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus statuèrent perpetuo possídendam, contradiccione quorumlíbet non obstante. His itaque peractís, quia annotatus Ladislaus, filius Ambrosíí, quinque filías habere dinosceretur, annotataque domina consors Gregorii de Sehter, una ex fíliabus ipsius Ladíslai, priusdicto Jacobo, ut asserebatur, homini inpossessionato copulata fuisse ac ab eodem proies habere referebatur, ex eoque íus quartale eiusdem domine cum possessione eisdem extradari debere adinveniebatur, ideo de totalí ipsa possessione Cheh tam ipsi magistro Stephano, quam dictis dominabus consortibus Galli et Nicolai devoluta quíntam partém ipsius quarte partis puellaris eidem domine relicte Jacobi cum suis pueris, sí essent, cum possessione in loco seu locis canpetentibus committere deberent atque tenerentur, eandem ab aliorum porcionibus per signa metalia sequestrando, modo simili contradiccione quorumlíbet non obstante ; ceterum, quía annotatus Gallus dotem et res paraffernales dicte domine relicte Johannis sororis sue sibi attineri debere retulerat et de eisdem ex parte ipsius magistri Stephani satísfaccíonem impendi postularat, ideo totam ipsam possessionem Cheh condam ipsius Johannis, filii Ladislai, ut prescribitur, hominis sine herede decessi, regali mensura mensurando, vei visu consíderando, unacum aliis probis viris deberent estimare regni lege requirente, ut habita reportacione seriéi ipsius estimacionis de solucíone premissarum dotis et rerum paraffernalíum faceremus, quíd iuri videretur expediri ; sí qui vero alii quíspíam (így!), specialiter vero alie due filie ipsius Ladislai, que in ipsa causa non extiterant, aliquod íus in possessione predicta Cheh se habere sperarent, postmodum ordíne iuris exequerentur ; scribentes igitur annotato capitulo Albensi, eorum amiciciam pecieramus reverenter, quatenus ípsorum mitterent homines utriisque partíbus pro testimoniís fíde dignos, quibus presentibus Johannes, filius Pauli de Belye pro parte dícti magistri Stephani actoris, item Nicolaus, filius Bríccíi de Hugy, pro parte prenominatorum in causam attractorum, aliis absentibus, homines nostri ín predictis quindenís festi beati Michaelis archangelí (1360, okt. 13.) ad faciem prenotate possessionis Cheh nuncupate premisso modo légitime accedendo, omnia premissa et quevis