Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

singula premissorum odío, amore vel favore cuíuslíbet partis procul abiectis absque scrupulo cuiuslibet falsitatis, Deum et eius iustíciam ferentes pre oculis, facerent et exequerentur suo modo iure et iusticia mediante ; et post hec omnium premissorum seriem cum tocius illic peragendi negocii processu ad octavas festi Omnium Sanctorum similiter tunc venturas (1360. nov. 8.) per partes nobis amicabiliter rescribi postularamus per capitulum Albense prenotatum. Tandem octavis festi sancti Martini con­fessons (1360. nov. 18.), ad quas reportacio seriéi premissorum de regio mandato extiterat dilatata, occurrentibus, annotatus magister Stephanus personaliter, prescripti vero Gallus, filius Laurencií et Nicolaus, filius Belye, pro annotatis dominabus consortibus eorum ac Gregorii de Sehter cum procuratoriis litteris regalibus in nostram accedentes presenciam, duo paria litterarum annotati capituli Albensis super premissis, sub una forma verborum rescripcionalium nobis presentarunt inter cetera exprimencia, quod idem capitulum Albense nostris iuridicis peticionibus acquiescens, unacum annotatis hominibus nostris partibus deputatis, magistrum Stephanum, socium et concano­nicum eorum, pro parte prelibati magistri Stephani filii Chernely et magistrum Martinum, chori ecclesie eorum clericum, pro parte dominarum predictarum ad premissa exequenda pro testi­moniís fíde dignos transmisisset, qui demum ad eos reversi, partibus predictis presentibus, concorditer retulissent, quod ipsi in predictis octavis festi Omnium Sanctorum, ad quas pre­missorum execucio de regio litteratorio mandato mediantibus litteris eiusdem capituli extitisset prorogata, ad faciem pos­sessíonis Cheh vocate, vicinorum et commetaneorum suorum legitimis convocacionibus habitis et eisdem ac partibus utriis­que, necnon Gallo, filio Laurencii et Nicolao, filio Belye prenotatis presentibus, accessissent et primo annotatam posses­sionariam porcíonem per dictum Ladislaum unacum annotata domina Chuka, alio nomine Elizabeth vocata, dicto Gallo traditam a dicta prima meta incipiendo usque ad finales metas per signa premissa et arbores pro signis metalibus inibi existentes ream­bulando círcuissent et exclusis ipsis arboribus pro signis metalibus commissis omnia ea, que intra ipsa signa metalía continerentur, simul cum premissis duabus partibus dicte possessíonis Egry a parte Cheh et a parte orientalí adiacentibus, necnon duabus partibus prescripte terre Cher (így), prêter tributum montis vinearum seu cubulorum moncium ac medíetatíbus tributorum

Next

/
Oldalképek
Tartalom