Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

dis, quia ipsam possessionariam collacionem per ipsum Johannem heredum solacio iam destitutum annotato Jacobo cum sorore sua, nunc consorte dicti Gregorii de Sehter, factam, eundem Johannem nobis et regni baronibus ac nobilibus nobiscum in iudicio adherentibus facere non valuisse videbatur, dummodo iura quartalia eiusdem domine prolibus eiusdem a dicto Jacobo procreatis, eo quod idem Jacobus homo extitisset inpossessio­natus, cum possessione proveniri debere agnoscebatur, igitur una cum eisdem baronibus et nobilibus regni iudicantes commi­seramus, quod homines nostri partibus utriisque dati in presen­tibusque infra declarandi sub testimoniis capituli ecclesie Albensis in quindenis festi beati Michaelis archangeli tunc venturis et aliis diebus (1360 okt. 13. és köv. napokon] ad idque sufficien­tibus, partibus predictis vel earum legitimis procuratoribus presentibus ad faciem predicte possessionis Cheh vicinorum et commetaneorum suorum legitimis convocacionibus habitis acce­dendo, primo annotatas possessionarias porciones per annotatum Ladislaum una cum dicta domina Elizabeth filia sua dicto Gallo ex permissione prefati Johannis filii sui datas, iuxta cursus metarum premissarum eidem domine consorti Galli demumque premissas alias possessionarias porciones per eundem Ladislaum similiter dicto Johanne filio suo annuente ipsi domine Margarete consorti Nicolai filii Belye condonatas, similiter iuxta premis­sarum metarum in dictis suis instrumentis contentarum, titulo premisso, quo eis dinoscerentur pertinere, committerent possidere et habere ; posthec premissum alterum dimidium fundum seu sessionem cum premissis suis utilitatibus ac viginti quinque iugeribus terrarum et feneto, apud annotatum Nicolaum, filium Belye, titulo inpignoraticio habitum una cum aliis probis viris debuerant estimare lege regni requirente, ffactaque (!) ipsa estimacione, idem magister Stephanus ibidem eiusdem estimaci­oni partim in denariis partim vero in estimacione condigna, si infra ipsas quatuor marcas estimarentur, si vero ultra, tunc easdem quatuor marcas similiter partim in denariis et par­tim in estimacione eidem Nicolao ibidem persolvere tenere­tur, ut assumpserat, qua solucione facta, premissum alterum dimidium fundum simul cum dictis suis utilitatibus ac ipsis viginti quinque iugeribus terrarum et feneto, nec non totam residuitatem eiusdem possessionis Cheh condam dicti Johannis, filii Ladislai, hominis sine herede decessi, cum omnihus suis utilitatibus et pertinenciis universis sub eisdem métis et terminis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom