Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)
25. 1353 április 12. Sopron. Freindorfi Miklós fia László comes az Ikva folyón levő malmára vonatkozólag Gaizlin Miklóssal szerződést köt. Nos comes Ladizlaus filius magistri Nicolai de Freindorf significamus tenoré presencíum quibus expedit universis, quod nos personaliter et heredes nostri spontanea voluntate, molendinum ante curiam nostram iacentem in fluvio Eyka nominata currentem, quam predictum molendinum discreto viro Nicolao Gaizzlino etheredibus ipsius sub 1 sigillo capituli obligavimus, nunc vero eundem molendinum a predicto Gaizzlino et ab heredibus suis convenimus singulís annis pro octuaginta metretis tritici et siliginis, nunc in presenti festő beati Michaelis archangeli (1353. szept. 29.) incipiendo servire tenemur. Condicione vero sub tali, quod si censum prenominatum in prenominato festő Michaelis semper servire neglígeremus, et predicto Gaizzlino vei suis heredibus servire non curaremus, extunc idem Gaizzlo aut sui heredes predictum censum a nostris rebus ac possessíoníbus recipiendi cum duplo plenam habere poterit et liberam facultatem, quousque antedictus Gaizzlo semper de suo censu cum duplo expeditur ; et si illud duplum tam prolixo tempore staret insolutum, quod sepe dictum Gaizzlinum super eo attediaretur (!), extunc idem Gaizzlo super omnia bona nostra cum comité Suppruniensi, aut cum homine ipsius pro sepe dícto censu duplicato veniendi, impignorandi, arrestandi plenam habere poterit et liberam facultatem, absque omní remissione peticionis ; eciam adiecto, si aliqua nécessitas antedictum Gaizzlinum vei suos heredes medio tempore invaderet, ita quod pecuniam suam carere non posset amplíus, extunc antedictus 2 Gaizzlo eundem molendinum, eo iure, ut sibi est obligatum, vendendi, obiigandi pro sua pecunia ac pro censu sibi elapso liberam habebit facultatem, quousque ipse et heredes sui se senciant integraliter ac omnibus módis expeditos. Huius rei testes sunt Andréas de Zynk, Martinus magister civium, quorum sigilla sunt impressa pro firmiori cautela. In cuius rei memóriám et certitudinem firmiorem présentes literas nostras sub sigillo nostro ac aliorum predictorum impressa iussimus in testimonium roborari. Dátum Suppronii sexta feria post dominicam, qua cantatur Misericordia Domini, anno Domini M 0 CCC 0 quinquagesimo tercio. 3