Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

festi annualem Jacobo, Dyonisío, Matheo et Nicolao, filiis Pauli, item Crisio, Wlk et Valentino, filiis Fabiani, nobilibus de eadem Wrbaz pro viginti marcis alborum denariorum, ita videlicet, quod prefatis filiis Pauli pro decem marcis, nec non [memorjatis filiis Fabiani similiter pro decem marcis monete bani tocius Sclavonie plene ab eisdem, sicut dixit, receptis pignori obligasset, tali modo, quod si aliquis prefatos filios Pauli ac Fabiani super prefata possessione medio tempore ordine iuris inpeteret, vei inpetere attemptaret, extunc memoratus Gerardus eosdem tene­bitur expedire propriis laboribus et expensis, tali eciam condi­cione interposita, quod si adveniente prefata decima revolucione annuali idem Gerardus prefatam possessionem suam ab eisdem filiis Pauli et filiis Fabiani redimeret, ex tunc utilítates, quas prefati filii Pauli et filii Fabiani in eadem possessione comparas­sent, idem Gerardus iuxta extimacionem proborum hominum ab eisdem pro se redimere tenebitur. Si vero redimere non curaret, ex tunc memorati filii Pauli et Fabiani easdem utilítates, quo­cunque voluerint, de eadem possessione transferendi haberent facultatem. Sí vero adveniente ipsa decima revolucione annuali, memoratus Gerardus prefatam possessionem suam a memoratis filiis Pauli et Fabiani redimere pro dicta sumpma pecunie non curaret, vei non posset, ex tunc prefata possessio Potoci vocata pro dicta pecunia viginti marcarum devolverit in ius et pro­prietatem prefatorum filiorum Pauli et Fabiani iure perpetuo et irrevocabiliter possidenda pariter et habenda. Et nos présentes Hueras nostras super ipsa perpetuacíone, si eandem possessionem redimere non poterit, coram nobis aliis litteris nostris prefatis filiis Pauli et Fabiani tenebimur confirmare, dummodo per quem­piam predictorum filiorum Pauli aut Fabiani in prescripta decima revolucione annuali vei post nobis présentes fuerint exhibite. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam prefatis filiis Pauli et Fabiani présentes concessimus litteras pendentis sigilli nostri munimine robaratas. Dátum per manus discreti viri magistri Petri Orodiensís, lectoris predicte ecclesie nostre, feria quarta proxima post festum beati Luce evangeliste, anno Domini M° CCC° quinquagesimo primo. Vízfoltos hártya, függő pecsét nyomaival. Jelzése: Dl. 4. (fasc. i. N° 4.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom