Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)
Nicolai, residuam vero memoratis Nicolao et Johanní, parciumque heredibus, cum hís, quibus congrueret, contradictione ipsarum parcium sibi invicem obviare (!) non valente, statuèrent et comrnitterent perpetuo possidendam, si necesse fieret, porciones parcium metaliter ab invicem distínguendo et horum seriem per idem capitulum Waciense nobis rescribi petivissemus. Ipsum igitur capitulum Waciense cum magistro Thoma de Ollar, notario nostro, pro parte dicti Andrée actoris de curia regia transmisso ac altero Thoma dicto Pálya de Dengeleg, pro parte ipsorum Nicolai et Johannis, hominibus nostris magistrum Valentinum canonicum pro parte ipsius actoris ac alterum Valentinum presbiterum pro parte ipsorum in causam attractorum ad ipsam divisionem faciendam pro testimoniis transmisisset, qui reversi retulissent, quod ipsi in dicto octavo die diei medii quadragesíme et aliis diebus (1406. márc. 24. és köv. napokon) ad id aptís ad 5 faciem prescripte possessionis Berchel, vicinorum et commetaneorum eiusdem legitimis convocacionibus factis, partibusque predíctis presentibus accendo, predictís Nicolao et Johanne in causam attractis in propriis eorum sessionibus, ipsoque Andrea actore in sessione paterna cum uno loco fundi curie impopulose, penes eandem sessionem paternam ipsius Andrée, a parte occidentali existentis, loco sessíonis dicti Johannis derelíctis, eandem possessionem Berchel inter easdem partes hoc ordine divísissent, quod primo decem sessiones jobagionales populose et unus locus sessionalis vacuus, quarum sex populose in linea a plaga meridionali a sessione dicti Nicolai ín causam attracti ad occidentalem partém numerando usque ad fínem ville et dictus locus fundi curie vacuus ín contigua vicinitate eiusdem linee meridíonalis adiacentes, item alie quatuor similiter populose sessiones, due ab oriente et due ab occidente, circumquacunque sessionis condam Lewstachy, prius dictorum in causam attractorum in linea septemtrionali existentes cessissent prefato Andrée actori cum omnibus utilitatibus suis ; item septem sessiones jobagionales in vicinitate sessionis memorati Nicolai in causam attracti a parte aquilonaria, penes quas quidem quidam rivulus a parte occidentali flueret, item saliendo ad occidentem ipsum rivulum et transeundo domum dicti Johannis in causam attracti penes ipsum rivulum alie due sessiones, scilicet octava et nona, decima vero, ut puta, sessio memorati condam Lewstachy in predicta linea septemtrionali existentes, item in une eiusdem linee in vicinitate contigua ab occi-