Sümeghy Dezső: Sopron vármegye levéltárának Oklevél-gyűjteménye. I. rész: középkori oklevelek 1236-1526 (Sopron, 1928)

dentali parte dictarum duarum sessionum prefati Andrée u[nu]s locus sessionalis cessisset prefatis Nicolao et Johanni cum aliis, quibus congruísset, cum omnibus earundem utilitatibus ; terras autem arabiles et prata in duas rectas et coequales partes, quarum una ipsi Andrée actori, alia vero prefatis in causam attractís cessisset, silvas autem et arbores fructiferas uti com­muniter permisissent. Qua quidem divisione celebrata prefatas porciones possessionarias, contradiccione ipsarum parcium sibi invicem non obstante, aliis non contradicentibus, prescriptis par­tibus, cum his, quibus congruisset, perpetuo possidendam, tenen­dam pariter et habendam statuissent, quam tandem divisionem possessionariam partes inter easdem ordine quo supra celebra­tam et habitam nos patrocinio dicti nostri prívilegíi roborantes adque (!) ratificantes, iam fatas porciones earundem parcium cuilibet earum suam porcionem modo previo sibi deventam et statutam reliquissemus et commisissemus eis earumque quibus­libet posteritatibus, eo iure, quo ipsis dinoscerentur pertinere, in sempiternum possidere, tenere et habere, salvo iure alieno. Secunda, nempe ipsarum prefati capituli Waciensis feria secunda proxima post dominicam Reminiscere (1416. márc. 16.) in anno Domini millesimo quadringentesimo sexto decimo patenter suborta, exprimebat, quod Andréas, 6 filius Ugrini de Kis Berchel ab una, parte siquidem ex altéra Stephanus filius Lewstachii de eadem in presenciam ipsius capituli veniendo, fassi exstítissent, quod quamvis occasione porcionum possessionariarum ín eadem Kis Berchel habitarum ipsos concernencium, necnon ereccionis me­tarum sew (!) signorum metalium inter ipsos Andreám, ut actorem, ac Stephanum, ut in causam attractum, lítis matéria suborta et aliquamdiu ventillata extitisset, tamen ordinacione proborurn et nobilium virorum ad talem pacis et concordíe devenissent unio­nem, ut litem ipsam condescendere fecissent et idem Stephanus medietati recte et intègre eiusdem possessionís Kis Berchel, ipsum Andreám tantum concernenti iuridice seu legitimé cum suis utilitatibus, terris arabilibus, pratis, nemoribus, aquis et appendenciis universis, in nullo contradíceret, sed eandem me­dietatem cum omnibus suis pertinenciis eidem Andrée consen­síssent. Quarum litterarum per utrasque partes coram nobis pro­ductarum exhibicionibus factis eísdemque partibus per nos in premissis iuris equitatem impertiri postulantíbus, licet prefatus Joannes, filius Nicolai, filii Michaelis de Alsó Berchel, eandem totam possessionem Alsó Berchel suorum priorum et suam pre­Sfimeghy : Sopronvm. lt. oklevélgyűjteménye. 7

Next

/
Oldalképek
Tartalom