Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)

XXX. A Campanellis-család czímere

1526. JANUÁR 22. BUDA. II. LAJOS KIRÁLY A CAMPANELLIS-CSALADNAK NEMESSÉGET ÉS CZÍMERT ÁD. (Eredetije Bécsben a volt cs. és kir. közös pénzügyminisztérium (udvari kamara) levéltárában. — Turul, Î909. 173.) Ludovicus dei gratia rex Hungarie et Bohemia etc. Croatie, Sclavonie, Rame, Servie, Gallîtie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque etc. rex necnon Sclesie et Lucem­burgensis dux, marchioque Moravie et Lucasie (igg) tibi fideli nostro Joanni de Campanellis de Bursel salutem et gratiam nostram regiam. Fidelitatis ac caeterarum virtutum tuarum mérita quibus nostro in conspectu te conspicuum ac insignem semper reddidisti ad praesens nostram alliciunt maiestatem, ut te condignis favoribus prosequamur et gratiis personamque tuam dignis attolamus honoribus. Te igitur harum virtutum intuitu ac medio magnifici Augustini de Velasques Hispani ex supremis aule nostre cubiculariis vero ac perpetuo stabilique titulo ac nobilitatis honore cohonestare volentes, in verum nobilem creandum et preficiendum nostra regia ex gratia atque auctoritate duximus, decernentes gratiose presentibus et con­cedentes ut tibi huiusmodi honore et titulo atque privilegiis nobilitatis ad instar aliorum nobilium libere uti, frui et gaudere semper et imperpetuum liceat. Qui quidem nobilitatis honos ut armorum quoque insignibus illustrior reddatur, hec quoque arma illi adiicienda mérito voluimus, scutum videlicet octangulare rubicundi coloris per totum, in cuius medio leonis albi generosi sursum erecti sparsisque pedibus et ore aperto pugnanti similis effigies inest, necnon et linia quedam celes­tini coloris ab uno ad aliud latus tendens leonem ipsum quasi claudens, in qua tres lilii flores aurei recto ordine apparent, leone equidem te donavimus eo, quod in re militari et fortitudine et generositate semper usus fuisti, lilii flores cum honorem turn benignitatem ob quam omnibus gratus es, aperte ac plane demostrant. Superimposita est scuto galea argéntea cum leonis albi dimidio, totam preterea clipei exteriorem marginem varia foliorum simulacra hue atque illuc veluti vento aliquo agitata undequaque decentissime circumplectuntur, prout in principio presen­tium literarum nostrarum nobilis Desiderii pictoris Itali docta manu depicta suisque propriis coloribus exornata cernuntur, animo deliberato deque regie potestatis nostre plenitudine et ex certa scientia tibi heredibusque tuis ac posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et presentibus gratiose elargimur, quo tu et per te liberi tui utriusque sexus universi heredesque et poste­11*

Next

/
Oldalképek
Tartalom