Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
XXX. A Campanellis-család czímere
ritates eortmdem prescripta arma et sen nobilitatis insignia instar aliorum nobilium et regnicolarnm nostrorum armis uti solitorum a modo deinceps ubique gentium locorum et temporum in preliis, conflictibus, certamine, hastiludio, torniamentis, duellis, aliisque militaribus exercitiis, parique modo in anulis, argenteriis, velis, cortinis, domibus, tabulis, papilionibus ac universis quarumlibet rerum, edificiorum, expeditionumque generibus sub mere nobilitatis titulo gestare, insculpi, pingi incidique faceré et habere libere possitis et valeatis. Et nihilominus ut animum, favorem ac benivolentiam in te nostram apud posteros maiori argumento testatum relinqueremus, id quoque ex gratia nostre celsitudinis te in nostrum familiarem assumpsimus ac tenore presentium assumimus, caeterorumque familiarium nostrorum cetui ac numero favorabiliter aggregamus, decernentes expresse et hoc nostro statuentes edicto, quod tu ex nunc et imposterum universis ac singulis illis iuribus, libertatibus, immunitatibus, honoribus, privilegiis, gratiis et indultis ubique locorum libere uti, frui et gaudere valeas atque possis, quibus caeteri aule nostre regie familiares potiuntur, utuntur et gaudent, de iure vel de consuetudine. Rogamus itaque et hortamur universos et singulos christianae religionis principes ecclesiasticos et seculares, duces et marchiones, prelatos, barones, comités, castellanos, nobiles ipsorumque officiales, item civitates, oppida villasque et earumdem ac aliorum quorumcumque locorum ac communitatuum rectores, potestates, prefectos, civium magistros, iudices et villicos, necnon trigesimatores, tributarios et theoloniorum et gabellarum exactores, pontiumque et passuum custodes ac alterius cuiusvis status et preeminentie homines, ubivis tarn super terram quam super aquas constitutes ac commorantes, quibus presentes exhibite fuerint, quatenus te dum et quoties ad eorum loca et dominia perveneris recommendatum habentes, decenti honore pertractent, et condignis favoribus prosequantur, necnon te cum famulis, equis, valisiis et aliis rebus tuis singulis per quoscunque passus, portus, terras, dominia, destrictus, iurisdictiones, civitates, oppida, castra, villas et alia quelibet loca tarn per terram quam super aquas, absque aliquali solutione dacii, pedagii, theolonii, tributi, trigesime, gabelle, vel alterius cuiuscunque solutionis genere et absque impedimento ire, transiré, stare, morari et reddire toties quoties opus fuerit libere et secure permittant, tibi tuisque familiaribus et rebus tuis omnibus de securo ac salvo conductu quoties per te vel nomine tuo fuerint requisiti ad celsitudinis nostre specialem complacentiam velint providere, subditi vero nostri sub indignationis pena omnino teneantur ac debeant, et presentibus nostris perlectis presentanti restitutis. Datum Bude in festo beati Vincenti predicatoris, anno domini millesimo quingentésimo vigésimo sexto, regnorum nostrorum Hungarie ac Bohemie etc. anno undécimo, secreto nostro sigillo, quo ut rex Hungarie utimur, impendenti apposito. Ludovicus rex manu propria.