Áldásy Antal: Magyar czímeres emlékek III. füzet (Budapest, 1926)
XXVII. A Kisjeszeni Paulovics-család czímere
152 1. JÚNIUS I. BUDA. II. LAJOS KIRÁLY A KISJESZENI PAULOVICS-CSALÁDNAK KISJESZEN BIRTOK FELERÉSZÉT ADOMÁNYOZZA ÉS NEKI CZÍMERT ÁD. (Eredetije a Jeszenszky-család birtokában Kisjeszenben. — Turul, 1909. 28.) Commissio propria domini regis. Nos Ludovicus dei gratia Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie et Sclavonie etc. rex, memorie commendamus tenoré presentium significantes, quibus expedit universis, quod nos attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri nobilis Nicolai Paulowycz de Minori Yassen per eum pro locorum temporumque qualitate sacre imprimis huius regni nostri Hungarie corone et deinde maiestati nostre cum omni fidelitatis constantia exhibitis et impensis, integram medietatem possessionis Minoris Yassen predicte in comitatu de Thurocz habite, in cuius quidem medietatis pacifico et quieto dominio idem Nicolaus progenitores quoque suos ab antiquo perstitisse, seque ipsum unacum fratre suo Adamo Jámbor persistere asserit etiam de presentí, item totum et omne ius nostrum regium, si quod in eadem possessione qualitercumque haberemus, aut eadem nostram ex quibuscumque causis, viis, modis et rationibus concerneret maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cunctis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, rubetis, hortis, arundinetis, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarum decursibus, paludibus, stagnis, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nomine vocatis et appelatis sub suis veris et antiquis metis existentibus, premissis sic ut premittitur stantibus, memoratis Nicolao Paulowycz et Adamo Jámbor fratri eiusdem ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenenda, possidenda pariter et habenda, salvo iure alieno. Preterea, ut iidem Nicolaus Paulowycz et Adamus Jambor ad exhibenda nobis et sacre corone nostre servicia promptiores alacrioresque nostra in eos speciali gracia et munificentia regia reddantur, hec arma seu nobilitatis ac honoris insignia, videlicet scutum triangulare coloris saphirei, 10*