Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
sessionum Matocz, Pocz, Gyulay et Geberjen, ante sub pignore apud dominum Alexandrum Kercsy existentes, nunc autem per infrascriptum dominum gubernatorem in quater mille centum sexaginta sex florenis rhenensibus et cruciferis quadraginta possessas, possessionem item Maythin, actu in pignore apud dominum baronem Alexandrum Karolyi in et pro sex mille sexcentis et sexaginta sex florenis rhenensibus et cruciferis quadraginta existentem et habitam, quae utraque inscriptitia summa ad capitalem imputanda veniet, quae utraque inscriptitia summa imputanda veniet (így) una cum florenis quingentis rhenensibus, qui pro erectione certae molae eidem domino baroni vi contractus permissi erant, sicut et alii floreni septuaginta quinque, quos iam ipse dominus gubernátor supraspecificato Alexandro Kercsy pro reparatione aedificiorum eidem vi contractus permissorum deposuisset; item medietatem possessionis Tarpa et portiones in Gyarmath et Kisar recenter vi processus Nyiregyhaziensis pro parte nostra medio domini protonotarii Szirmay reacquisitas, qui quidem processus in anno praesenti Millesimo septingentesimo die décima octava Septembris celebratus, quoad reliqua utpote fructus medio tempore perceptos per praesentes cassatur et in perpetuum annihilatur; bona quippe praescripta vi divisionis nobis obventa, ac alia etiam si quae eo pertinere comperirentur, tempore assignationis probe investiganda et resignanda, inque comitatibus Szathmár, Beregh, Szabolcs et mediocri Szolnok existentia, unacum universis earumdem appertinentiis et utilitatibus quibuslibet, de jure et ab antiquo eo spectantibus et pertinentibus quovis nominis vocabulo vocitatis, juxta urbárium eorumdem, excellentissimo domino corniti Georgio Banffy de Lossoncz, inclyti regni Transylvaniae gubernatori ipsiusque haeredibus successoribus et posteritatibus utriusque sexus universis, sicut et legatariis ac cessionariis eorumdem, in et pro quinquaginta mille florenorum rhenensium summa titulo, pignoris et jure hypothecae inscripsimus et impignoravimus modis et conditionibus subsequentibus : Et primo quidem: siquidem veluti praemissum esset, suprascripta possessio Maythin et portiones possessionum Matocs Poes Gyulaj et Gebernyen in florenis decern mille 38*