Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára negyedik kötet (Budapest, 1887)
XXVIII. Báthory Gábor fejedelem Sennyei Miklósnak a Bihar vármegyei Lazur, Kriscsor és Füzegh birtokokat adományozza. Kolozsvár, iôoç. máj. i. Nos Gabriel dei gratia princeps Transsilvaniae, partium regni Hungáriáé dominus et siculorum comes etc. Memoriae commendamus tenoré praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos dignum et honorificum habentes respectum fidei sincerae, insigniumque meritorum magnifici domini Nicolai Segniey de Lapispatak, auratae militiae equitis, consiliarii et fratris nostri nobis honorandi, quae ipse primum divo quondam Stephano regi Poloniae etc. patruo nostro desideratissimae memoriae, deinde post praeclara in Hungária Mártis facinora, exorto primum bello turcico in hunc regnum accitus, huic etiam et principibus eius praedecessoribus nostris, tandem nobis etiam strenue, nec minus utiliter quam fideliter exhibuit et impendit, ac in futurum quoque exhibiturus et impensurus est, totales et intégras possessiones Lazur, Crischior, Fewzegh in districtu Blinies et comitatu Bihoriensi existentes habitas, in quarum quieto et pacifico dominio a tempore adeptionis earumdem perstitisse, ac nunc etiam persistefe, uteris solummodo et literalibus instrumentis superinde necessariis et sufficientibus destitutum sese asserit, totum item et omne jus nostrum regium, si quod in iisdem possessiónibus etiam aliter qualitercunque existeret, aut eaedem et idem nostram ex quibuscunque causis vus modis et rationibus concernèrent collationem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis pascuis campis foenetis silvis nemoribus alpibus montibus vallibus vineis vinearumque promontoriis, aquis fluviis piscinis piscaturis molendinis et eorumdem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem et idem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, rebus tarnen sicut praefertur stantibus et se habentibus, memorato domino Nicoiao